BCCCAP00000000000000000000546
CAPUT III DE VIA NOTARUM Prolegomena. 374. Vía Romanítatís, in capite praecedenti evoluta, nos perduxit in cognitionem certam verae Ecclesiae Christi. Ubi Successor Petri, ibi vera Ecclesia. Nostra igitur methodus commendatur brevitate, claritate et securitate. Romanitas, sic intellecta, pleno jure appellari potest proprietas essentialis ac visibilis verae Ecclesiae, ipsa Ecclesia notior; hinc dicendum est viam Romanitatis esse aptissimam ad inventionem verae Ecclesiae, et, utpote veram notam, Ecclesiam a Christo institutam perpetuo signare ac notificare. Nunc quaeritur utrum ad eamdem conclusionem pervenire possimus ex consideratione aliarum proprietatum Ecclesiae Christi essentialium, quae etiam notae appellantur; aliis verbis, quaeritur utrum, praeter viam Romanitatis, dentur aliae notae, quibus devenire possimus in cer– tam cognitionem Ecclesiae a Christo institutae. Ipsa positio istius quaestionis indicat adesse plures ecclesias quae seipsas christianas appellantur; et revera tres sunt ecclesiae potiores quae suam originem repetunt a Christo, nempe Ecclesia catholica, ecclesia graeco-russica, et ecclesia protestantica. Solutio hujus quaestionis est hujusmodi: Illa societas erit Ecclesia a Christo fundata, quae nobis exhibeat quatuor proprietates essentiales, unitatem scilicet, catholicitatem, apostolicitatem et sanctitatem, nam istae quatuor proprietates veram Ecclesiam Christi notificant. Ceterae proprietates, si «romanitatem» excipias, etsi essentiales, tamen virtu– tem notificandi non habent. Via notarum ad hoc substantialiter reducitur. Haec methodus ap– pellatur et est methodus historico-p1ogressiva (cfr. n. 27). De aliis Ecclesiae proprietatibus mentionem tantum facimus; et re– vera fontes nobis exhibent Ecclesiam Christi ut visibilem et immutabi-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz