BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 372 369 «Ubi Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia, ibi nulla mors, sed vita aeter– rnu, (67). Denique tandem Prus IX: «Ecclesia igitur catholica una est unitate conspicua ... ea profecto unitate, cujus principium, radix et origo inde– fectibilis est beati Petri Apostolorum principis, ejusque in Cathedra Ro– mana successorum suprema auctoritas et potior principalitas... Nec alia est Ecclesia catholica, nisi quae super unum Petrum aedificata in unum connexum corpus atque compactum (Eph 4, 16) unitate fidei et caritatis assurgit...» (Ex Ep. S. Off. ad episcopos Angliae, D 1686). Sola igitur Ecclesia in Petro ejusque successoribus constituta, erit authentica Christi Salvatoris Ecclesia; denique, Ecclesia quae non sit monarchica, statim seipsam tamquam spuriam praebet. Ex dictis haec conclusio liquido fluit: Ergo Ecclesia illa christiana, quae romana non sit, non potest esse vera Ecclesia Christi. (67) In 12 Ps., 40, 30; ML 14, 1C82; R 1261. THEOL, FUNDAM:ENT.-26.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz