BCCCAP00000000000000000000546

368 DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 372-373 a) In hoc canone non agitur de primatu jurisdictionis, sed tantum de primatu honoris. b) Etsi verba, in seipsis inspecta, sensum objectionis commendare videantur, tamen sensum contrarium habent, nam hoc unum exprimere intendunt: Ecclesia Constantinopolitana facultatem postulat, ab Ecclesia Romana, ordinandi metropoli– tanos dioceseon Ponti, Asiae, et Thraciae; ratio a Patribus adstantibus allata erat haec: quia Urbs Constantinopolitana honorata jam fuerat tum imperio tum senatu; cum igitur haec ratio fuerit pro ipsis definitiva, et cum praesumpserint omnes appro– bationem Sedis Romanae, praedicta privilegia approbarunt. Ex his igitur rite colliges modum procedencli hujus Concilii satis aperte continere, ex una parte, jurisdictionem primatialem Ecclesiae Romanae, et, ex alia, dependen– tiam sedis Constantinopolitanae. Ceterurn ipsi Patres originem Primatus Romani reponunt in apostolica dignitate, quando expresse dicunt: Confirmavirn.us aute1n et centum. quinquaginta sanctorum Patrum, qui !n Constantinopol! congreg::iti sunt, regulam... confidentes quia, lucer>te ap·ud vo8 u¡;ostolico rcalio et usc¡ue mL Constantinopolitarum Ecclcsiam, consuete guber– nando parentcs, hune sa2pius cxpendatis, eo quod absque invidia consuever!tl.B -icstrorum bononun partieivatione ditare domesticas ( 66). Palam igitur confitetur in hisce verbis dependentia Sedis Constantinopolitanae a Sede Romana. Denique, ex historia hujus canonis placet alia addere : a) Hic canon confectus est absentibus tum Legatis Romani Pontificis tum Legatis alexandrinis et antiochenis. b) Omnes isti Legati, pastea, decisionem impugnarunt. c) Deinde, Leo Papa, harum ecclesiarum jura propugnans, canonem 28 rejecit. Ergo ex historia hujus canonis thesis nostra confirmatur. Ohjectio 5.": Adsunt documenta in quibus dicitur Romanum Pontíficern suc– cedere Petro et Paulo. Jamvero Paulus primaturn non habuit. Ergo. Responden: Documenta loquuntur de successíone in hoc sensu; Romani Ponti– fices succedunt Petra, et quídem in suprema sua potestate; sed, aliquo etíam sensu, sensu vídelicet latissímo, succedunt etíam Paulo, quatenus Apostolus Gentium sua praedicatione et suo sanguine Ecclesiam Romanam irrigavit. Haec terminología non est nisi aliqua licentia rl1etorica, in stylo oratorio permissa. Objectio 6.ª: Uti constat ex historia, consultationes doctrinales saep'ssime fac– tae sunt non modo ad Romanum Pontificem, sed etiam ad Episcopos, et ad alias sanctas. Ergo ex iisdem consultationibus nihil erui potest in favorem Primatus Ro– mani Pontificis. Respondeo: Romani Pontífices semper et ubique consulti sunt ratione muneris; alii, e contra, nonnisi ratione sanctitatis, vel scientiae personalis. 373. Conclusio.-Ecclesia, ex voluntate ipsius Christi, erit necessa– rio ac perenniter monarchica; proinde, Ecclesia Romana et vera Chris– ti Ecclesia sunt unum et idem. Inde etiam sequitur nullam Ecclesiam, etsi christianam, quae regi– mine monarchico orbata inveniatur, renuatque Petri succesori sese sub– jicere, esse posse veram Ecclesiam Christi. Haec omnia prono alveo fluunt ex thesibus de Primatu, eaque fue– runt tum a Sto. Cypriano (n. 364) tum a Sto. Hieronymo (cf. n. 365) ni– tide ac fortiter paucis verbis compendiata. Id ipsum feliciter jam expresserat Stus. AMBROsrus cum scripsit: (55) ML 54, 957 ~qs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz