BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 372 367 «Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Lybiam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus Episcopus horuni omnium habeat potestatcn1; quia et Urbis Rom~.e Episcopo parilis mos est)) (Kch 406). Parilis, ergo similis potestas tribuitur a Concilio tum Episcopo Romano, tum Epis. copo Alexandrino. Jam age, Episcopus Alexandrinus aliqua tantum jura patriarchalia, seu metropolitana, possidebat. Ergo primatus excluditur a Sede Romana. Responc1eo: Certe, in hoc canone. comparatio instituitnr ínter utramque sedé'm, sed sub hoc tantum respectu: in quantU1n scilicet considerantur eeclesiae Patriar• chales. Quaestio erat vehementer agitata, ínter se.des patriarchales Alexandriae, An• tiochiae et Romae, de quibusdam praerogativis stricte patriarchalibus, et praesertim de consecratione Metropolitanorum et Episcoporum. Nunc autem, canon dicit, in his praerogativis mere patriarchalibus, Patriarcham Alexandrinum parilem habere potestatem super dioecesim Aegypti, quam Episcopus Romanus habet in dioecesim Italiae suburbicariae. Uti vides, canon nullam comparationem instituit inter Romanum Pontificem qua talem et patriarchas orientales (65). Objectio 3.": In Concilio Constantinopolitano I, c. 3, dicitur: Verumtamen Constantinopolitanus Episcopus habeat honoris Primatwn post Romanum Episcopmn, propterea quod Urbs ipsa sit junior Roma (Kch 648). In hoc canone, ratio eminentiae Sedis Romanae non ponitur in successione jure divino instituta, sed in eo potius quod Roma sit caput imperii. Ergo Concilium nos– tram explicationem rejicit. Responcleo: Hic canon, a Leone I rejectus et danmatus, tantum pastea approba• tionem obtinuit. Sed quid sibi velit illud: «honoris primaturn post Romanum Episcopum», pers• crutemur. Concilium Nicaenurn statuerat, pro sedibus Patriarchalibus, hunc ordinem: (ag1. tur proinde de determinatione mere ecclesiastica): post Sedem Patriarchalem Ro• manam, Sedes Alexandrina; deinde, Sedes Antiochena, et denique sedes Constan• tinopolitana. Sed ecce, nunc, Sedes imperialis invenitur Constantinopoli; hac de causa, Con• cilium, in civitate Imperiali celebratum, decernit secundum locum pro hac Sede Constantinopolitana. Uti vides, ne quidem unum verbum dicitur de ratione eminentiae Sedis Romanae, quae tandem aliquando consistit in ejus potestate primatiali. Objectio 4.": Sed canon 28 Concilii Chalcedonensis omnimodam aequalitatem as. serit ínter Episcopum Romanum et Episcopum Constantinopolitanum: Canonem, qui nuper lectus est, centum et quinquaginta Dei amantissimorum episcoporum agnoscentes, eadem quoque et nos decernimus ac stat11imus de pri• vilegiis sanctissimae Ec,clesiae Constantinopolis, novae Homae. Etenim antiquae Bomae throno, quod urbs illa imperaret, jure Patres privilegia tribuerunt. Et eadem consider-:ttione moti centum quinquaginta Dei amantissimi episcopi sane• tissimo novae Romae throno aeq1ialia privilegia tribuerunt, recte judicantes, urhe1n qu9,e et iinperio et senr1tu honorata sit et aequalibus cum antiquissima regina Roma privilegiis fruatur, etiam in rebus ecclesiasticis, non secus ac illam, extolli ac magnifieri, secundam post illam exsistenten (Kch 943). Paucis verbis: utraque Sedes, Romana et Constantinopolitana, aequalia privilegia possidet. Jamvero haec privilegia originem habent, non quidem in divina disposi• tione, sed in decreto Patrum, qui illa privilegia decernunt ex sola dignitate Urbis Imperialis. Respondeo: Difficultas facile diluitur si attendas ad veridicam historiam hujus canonis; immo ex ea thesis nostra non parum confirmatur. nam: (65) Cfr., s1 vis, documenta in ZAFELENA. De Ecclesia (Pars Apologetica, 1946), p, 366.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz