BCCCAP00000000000000000000546

366 DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 371-372 3.ª) Utrum Romanus Pontifex successorem valeat designare?-Uti omnibus notum est, jus vigens disponit successionem per electionem Collegii Cardinalium; et haec forma electionis ad validitatem spec– tat (61). Sunt tamen qui affirmative respondeant (62); alii, e contra, de va– liditate hujus electionis dubitant. Saltem forma, qua successor constituí d1obet, a Romano tantum Pontifice pendet. 4.ª) Quisnam potestatem conferat Romano Pontifici jam electo?– Hanc potestatem confert, et quidem immediate, ipse Christus, qui est Caput invisibile Ecclesiae, non vero electores, quia isti nihil aliud fa– ciunt nisi personam designare; non denique, ejus praedecesor, quia mor– tuus jam supponitur. 5.ª) Estne mors unica causa qua potestas pontificia amittatur?– Praeter mortem, dantur aliae causae, nempe abdicatio voluntaria et amentia perpetua ac manifesta. 6?) Quid dicendum foret si Romanus Pontifex haereticus fieret?– In Concilio Vaticano ita fuit quaestio proposita: Utrum romanus Pon– tifex, ut persona privata, incidere possit in manifestam haeresim, necne, et responsum fuit hujusmodi: «Haec, providentia supernaturali confisi, satis probabiliter existimamus numquam eventura. At Deus in necessa– riis non deest; ac proinde, si Ipse permitteret tantum malum, non dee– runt media ad providendum» (()3). Theologi eodem modo respondent; tamen absolutam repugnantiam facti probare non possumus; quapropter, communiter concedunt theolo– gi quod, si saltem in haeresi manifesta delapsus fuerit, Romanus Ponti– fex jam non esset membrum Ecclesiae, ac proinde neque caput visibile Ecclesiae dici posset (64). 372. Objectiones.-Objectio l.ª: Testimonia, ex primis saecu!is desumpta, sunt paucissima et obscura; quapropter ex ipsis non potest probari origo divina Primatus Romani Pontificis. Respondeo: a) Non pauci critici acatholici libenter concedunt cxercitium Pri– matus romani in documentis allatis primitivae Ecclesiae revera contineri; unde concedendum est praedicta documenta vi probativa gaudere. Isti tamen adversarii, etsi factum concedant, nolunt agnoscere originem divinam hujus potestatis; id tamen nonnisi eorum praejudiciis attribuendum est. b) Illa testimonia plenam ac satisfactoriam explicationem non obtinent nisi in hypothesi Primatus Romani Pontificis nec ulla alia explicatio rationalis et con– vincens afferri umquam poterit. e) Quod praedicta testimonia sint numero paucissima, optime explicatur ex cir– cumstantiis historicis, nam non onmia, praesertim tune temporis, scriptis com– mendabantur; ceterum hoc etiam facile intelligitur si prae oculis habeantur tum persecutiones valde frequentes tum commercium inter ipsas ecclesias valde restrictum. Praeterea, multa alía documenta interierunt. Objectio 2.ª: Canon 6 Concilii Nicaeni nostram explicationem excludit, nam ex– presse dicit : (61) CIC, in appendice. (62) Cfr. STRAUB, op cu.• n. 596. (63) Msi 52, 1109. (64) Cfr. R. BELLARMINO, De Romano Pontífice, l. 4, c. 5; SUAREZ, De fide, d. 10, s. 6, n. 11,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz