BCCCAP00000000000000000000546
DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 370-371 365 Sed talis conclusio videtur contradicere declarationi Concilii Vatica– ni, nam Concilium Vaticanum, cujus testimonium explicitius est quam testimonia praecedentia, expresse declaravit se noluisse aliquid definire de sententiis libere disputatis. Definitio Vaticana fuit circa quaestionem de facto, non vero circa quaestionem de jure (cf. n. 351); a fortiori igitur, textus non ita stringentes eodem sensu intellígí debent. Respondet LERCHER: «Sicut in omni affirmatione, ita etiam in omni definitione conciliar! praeter ea, quae intentione loquentis, suam auctoritatem interponentis, affirmantur, plura alia logice continentur, quae proinde ex afflrrri.atio– ne legitime deducuntur, quia ea ut formaliter affirmata loquenti im– putari possint. Jam id quod logice deducitur ex affirmatione, in ea qui– dem non formaliter, sed, ut theologi dicere solent, virtualiter contine– tur» .(59). Ego potius ita arguerem: Ex Concilio Vaticano et ex aliis documentis nihil potest definitive statui, nam in Concilio Vaticano intentio definien– di fuit explicite exclusa,, et in aliis documentis, Concilio Florentino in– cluso, intentio definiendi non probatur. Sed, hac quaestione definiendi vel non definiendi praetermissa, nemo negare umquam poterit documenta anata gravissimum pondus habere in sensu perpetuitatis Sedis Romanae, et quidem jure divino. Quaprop– ter nonne possemus dicere, his documentis innixi, nostram interpreta– tionem fortasse accedere ad doctrinam catholicam? Sed liceat nobis aliam proponere quaestionem, in quo scílicet consis– tat influxus ille divinus, a praecepto divino distinctus, et tamen tali vi sufflcienti ditatus ut praecepto divino sit aequivalens? Humiliter fate– mur nos haec numquam clare ac distincte perspexisse, nam si agitur de aliquo instinctu vel de aliqua inspiratione, dicere debebis hunc influ– xum reduci ad ordinationem positivam consequentem; et hoc sufficien– ter insinuatur in documentis; sed jam documenta non favebunt tertiae sententiae, sed potius secundae; hinc prorsus nescimus quomodo haec tertia sententia possit efficaciter probari; electio igitur facta est, vel ordinatione divina, vel mera determinatione humana. 371. Aliae quaestiones connexae: l.ª) Utrum Primatus Romanus secum ferat actualem permansionem in Sede Romana?-Minime gentium, nam sufficit quod Romanus Pon– tifex, etsi alibi commoretur, sit, de facto, Episcopus Romanus; quaprop– ter nec exilium diuturnum, ut e. g. Avenionense, obstare potest quomi– nus Episcopus Romanus nominetur et sit. 2.ª) Quid accideret si Urbs Romana Penitus destrueretur?-Idem respondendum est, nam destructio Urbis non tolleret successori Petri ti– tulum Episcopi Romani. Nexus enim Primatus cum Sede Romana hoc unum postulat, «ut haec numquam exstinguatur, ut ne juridice quidem episcopatus Romanus existat» (60). (59) Institu.tiones theol. dogm .• vol. I, n. 367. (60) LEECHER, op, cit., n. 369.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz