BCCCAP00000000000000000000546

362 DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 365-367 atque Paulinus tibi haerere se dicunt. Possem credere si hoc unus as– sereret; nunc autem duo mentiuntur, aut omnes. Idcirco obtestor Beatitudinem tuam per crucem Domini... ut mihi litteris tuis apud quem in Syria communicare debeam, significes (45).. Uti vides haec verba clare admodum tribuunt Cathedrae Petri non tantum praecellentiam, sed etiam influxum jurisdictionalem, seu Prima– tialem; alía multa testimonia patrística afferri possent; ea poteris vi– dere apud R: Index theologicus, n. 55 sqs. 366, Scholion: Utrum inter conditiones jure divino appositas ut aliquis sit Primatus Ecclesiae Universalis, requiratur etiam haec alia: ut sit etiam Episcopus Romanus.-Probavimus Romanum Pontificem habuísse de facto, et quidem jure divino, usque ad praesens, auctorita– tem primatialem in Ecclesia a Christo fundata; hoc autem obtinuit quia, ex voluntate ipsius Christi, Petrus habere debet successores in primatu; de facto igitur, Romanus Pontifex fuit semper legitimus Petri successor. Nunc autem quaeritur utrum Romanus Pontifex jure divino Prima– tum habuerit non tantum ut successor Petri, sed etiam ut Episcopus Romanus. Aliis verbis, quaeritur utrum Petrus, proprio marte, Primatum junxerit cum Sede Romana, an id fecerit ex ordinatione divina, sive antecedente sive consequente. Antccedens ordinatio in hoc consisteret: Tu, Petre, semel pro semper Romam eligere debes in sedem primatialem; ita locutus fuisset Jesus, antequam Petrus Romam elegerit. Subsequens ordinatio in hoc esset: Tua sponte, Petre, Romam ele– gisti; sed et ego nunc volo ut sedes numquam ab Urbe removeatur; in hoc casu, Deus Petro manifestare debuit suam voluntatem. Consequentiae: Si Petrus, proprio marte, electionem Romae fecerit, nec Jesus aliquid postea decreverit, evidens est c;¡_uod successores Petri possint sedem romanam mutare. Si vero electio Romae fuerit jure divino, sive antecedenti sive con– sequenti, determinata, evidens etiam est quod successor Petri debeat esse semel pro semper Episcopus Romanus. j;'orsitan a me quaeras utrum Ecclesia aliquid definierit de hac re, et tibi dicam Concilium Vaticanum enixe de hac quaestione tractasse, sed definitionem dare absolute renuisse ( 46J. Relator Concilii tres senten– tias catholicas, de quibus statim agemus, recensuit, sed ne unam qui– d:om Concilium damnare voluisse declaravit. 367. Sententiae catholicorum.-Prima sententia dicit connexionem derivari ex jure ccclesiastico, nempe ex voluntate mere humana Petri. Juxta hanc sententiam, quilibet successor Petri posset, justis de cau– sis, Primatum separare a Sede Romana _(Ita SOTO, BAÑEZ, BALLERINI, MEN– DIVE, et alii pauci). Secunda sententia dicit connexionem derivari ex jure, seu ex prae– ccpto divino, antecedenti aut consequenti. Juxta hanc sententiam, nec ipse Romanus Pontifex potest Primatum a Sede romana separare .(Ita CAJETANUS, MELCHIOR CANUS, G. DE VALEN– TIA, et alii). (45) E,;. 16; ML 22, 359. (45J Msi 52, 10, 720; con. Lac., VII, 293, 364 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz