BCCCAP00000000000000000000546
360 DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 362-364 2.º) Stus Irenaeus Primatum Romanum explicite agnovit in celebri loco: «Ad hanc enim ecclesiam... » Non orones auctores, etiam catholici, conveniunt circa valorem hu– jus argumenti, uti ex dictis patet; hinc dicimus, quod etsi hoc argu– mentum omnino apodicticum non sit, tamen valde probabile dici debeat 363. TERTULLIANUS (ca. 160-223). Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae apos– tolorum suis locis praesident... Si autem ltaliae adjaces, habes Romarn,. unde nobis quoqu,e auctoritas praesto est (34).. Iste [Praxeas] ... tune episcopum Romanum [Victorem, vel Zepherinum], agnoscentem jam prophetias Montani, Priscae, Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ips·.s prophetis et Ecclesiis eorum asseverando et praedecessorum ejus auctoritates defendendo, coegit et litteras pacis revocare jam emis– sas et a proposito recipiendorum charismatum concessere ... Et nos quidem pastea agnitio Paracleti atque defensio disjunxit a psychi– cis [i. e. catholicis] (35). Ex his textibus eruitur: TERTULLIANus, cum adhuc esset catholicus. Potestatem primatialem Sedis Romanae theoretice insinuare videtur: cunde nobis quoque auctoritas praesto esb>, seu usque ad nos pervenit. Jam Montanista factus, praeter suam intentionem (ut jure suppo– nendum est) factum Primatus Romani practice recognovit, nam «litte– rae pacis» virtutem habent aliquid modo peremptorio imponendi, ac proinde doctrina montanista tali auxilio roborata, perpetua evaderet. Hac de causa Tertullianus illas litteras ardenter exoptavit. 364. s. CYPRIANUS (ca. 200-258). Deus unus est, et Christus unus, et una ecclesia, et cathedra una su– , per Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui et sacerdo– tium novum fieri praeter unum altare et unum sacerdotium non po– test. Quisquis aliter collegerit, sparsit (36). Navigare audent [haeretici] et ad Petri cathedram atque ad ecclesiam, principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, ab ::;chismaticis et profanis, litteras ferre nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides apostolo praedicante Iaudata est, ad quod perfidia haberi non possit accessum? (37). Placuit ut per episcopos retenta nobis rei veritate et ad comproban– dam ordinationem tuam facta auctoritate majare [agitur de notitia electionis papae CorneliiJ, tune: demum scrupulo omni de singulorum (34) (35) (36) (37) De praescript. haereticorum, 37; ML 2, 49; R 297. Adv. Pra,-r:eam, 1; ML 2, 155 sqs.; Kcl1 218 bis. In Ep. l'lebi universae, a. 251; ML 4, 336; R 573, Ep, Cornelio Papae, a. 252, 59, 14; ML (ep. 55), 3, 918; R 580. In hac epístola S. Cyprianus papam Cornelium praevenire vult, siquidem aliqui, in Africa damnati, ad Romanam sedem confugiebant.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz