BCCCAP00000000000000000000546
12 DE NOTIONE THEOLOGIAE I;"UNDAMENTALIS, n. 14-16 alia quae ipsi traduntur ex revelatione, a magisterio ecclesiastico pro– posita. Hinc Theologia Fundamentalis jure merito locum occupat inter scientias humano ingenio comparatas. 15. E:rhinc facile etiam eruitur T.' ieologic1.rn Fundamentalem, se1l Apologeticam, constituere fundamentum rationale et proximum fidei et Tlzeologiae. Haec propositio sic illustrari potest: Quod rationi conforme probatur, dicitur et est rationale. Jamvero actus fidei et actus scientiae theologi– cae esse rationi consentaneos, theologia fundamentalis egregie probat; et revera, haec disciplina statuit, argumentis historico-philosophicis, factum revelationis et existentiam alicujus societatis infallibilis, ad con– servandam et exponendam revelationem a Deo fundatae. Attente in hoc loco considerare velis: theologia fundamentalis, si, juxta principia superius memorata, elaboretur, sequentes status psy– chologicos producere valet: a) Mihi Deum esse locutum, historice constat. Ergo credere possurn (Judicium credibilitatis). b) Deus nec falli nec fallere potest. Ergo credere debeo (judicium credentitatis). Unde credibilitas et credentitas fidei et theologiae considerari pos– sunt tamquam conclusiones logicae, ope Theologiae Fundamentalis ri– goroso syllogismo deductae. 1 Attamen notare oportet: a) quod fides, etsi factum revelationis et existentiam Ecclesiae infallibilis praesupponat, non tamen necessario exi– gat tractatum scientificum Theologiae Fundamentalis, nam per se suffi– ceret certitudo vulgaris, eo quod cum hac certitudine adhaesio firma et immutabilis bene componatur, quin scilicet motiva affirmationis refle– xe et distincte percipiantur, et, consequenter, quin adsit capacitas de iis rationem reddendi neque opposita argumenta solvendi in contra– rium. b) Quod actus fidei est actus essentialiter suvernaturalis et liber, minime vero actus rationalis et necessarius, tamquam logica consequen– tia et necessaria ex statutis praemissis fluens. Actus enim fidei nullo modo in his praemissis includitur: Quidquid Deus revelat, credendum est. Atqui Deum locutum fuisse, Theologia Fundamentalis plane mihi demonstrat, et quidem argumentis rationis. Ergo logice et neccesario credere teneor. Etsi plura de his in tractatu dogmatico de Fide declarentur, non tamen supervacaneum existimamus animadvertendum quod, in praeci– tato syllogismo, praemissae adhuc libere admittantur vel rejiciantur, nec libertatem actus fidei vel mínimum quid laedant; denique tandem, quod actus fidei non sit merus actus intellectus, sed actus in quo et im– perium voluntatis et gratia supernaturalis praecipuas et decisivas par– tes habeant, necessarium sit. 16. Sub directione fidei, id est, sub directione Ecclesiae, Magistrae fidei omnino infallibilis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz