BCCCAP00000000000000000000546

358 DE SUCCESSORE PETRI, th, 23, n. 360-361 In casu, ex circumstantiis jam dictis contextus, haec vox ,i¡::; rl¡á.c,¡c; appropriatissima dicenda est ad designandam ecclesiam universalem. Conclusio: Si exhinc eruimus Stum. Ignatium Primatum Romanum saltem implicite agnovisse et proclamasse, nemo dicet nos textus allatos a .,ensu eorum obvio violenter deviasse, nam hoc saltem admitti debet. 361. Stus. IRENAEUS (ca. 180). Sunt auetores qui argumentum ex verbis Sti. Irenaei tali amplitudi– ne evolvant ut alumnus non possit sine magno conatu nexum et conclu– siones accipere; sunt, e contra, alii, qui rem ita comprimunt, ut auditor difficulter percipere possit mentem Episcopi Lugdunensis; ut unum et alterum scopulum vitemus, haec dicenda existimamus: Principium S. lrenaei: Traditionem Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni eccle– sia adest respicere omnibus qui vera velint videre... (29). Tantae igitur ostensione cum sint, non oportet adhuc quaerere apud alias veritatem, quam fucile est ab ecclesia sumere; cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae sint veritatis, uti omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vitae (30). Aliis verbis: tota veritas revelata reperitur in traditione apostolica; hac de causa, in omnibus ecclesiis apostolicis, eadem veritas necessario adest. Secundum principium. Doctrina ab Apostolis tradita, id est, veritas integralis, conservatur per episcopos, successores Apostolorum. Haec est idea fundamentalis et capitalissima in Sto. Irenaeo (31). Tertium principium. «Sed quoniam valde longum est in hoc tali vo– lumine omnium ecclesiarurn enumerare successiones ... ,>, datur alia via brevior et facilior, quae consistit in inquisitione fidei et traditionis eccle– siae romanae, nam illud ipsum quod Ecclesia Romana teneat, erit fides Ecclesiae universalis: Aá hanc enim ecclesiam, propter po(ten)tiorem principalitatem, necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fide– les, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea quae est ab apostolis traditio (32). Expositio: Regula suprema fidei universalis consistet in interpretan– da doctrina ecclesiae romanae; omnes igitur ecclesiae quae velint inte– gram conservare doctrinam revelatam, cum doctrina Ecclesiae Roma- (29) Aclv. haeres., 3, 3, 1; MG 7, 848; R 209. (30) Adv. haeres., 3, 4, 1; MG 7, 855; R 213. (31) e. g_ 3, 1, l, 1; 3, 1, 3, 4; 3, 13, 1; 14, 1, 2; 15, 1, 2. (32) Aclv. haeres., 3, 3, 2; MG 7, 848; R 210.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz