BCCCAP00000000000000000000546

356 DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 359-360 B) Testes probatissimi prio:rum saeculorum hanc praerogativam, a Romanis Pontificibus sibi attributam, confirmant ac propugnant. 359. s. IGNATIUS (t ca. 107). EP. AD ROM.: Inscriptio: Ignatius, qui et Theophorus, ecclesiae misericordiam conse– cutae in magnificentia Patris Altissinü et Jesu Christi, Filii ejus unici; ecclesiae dilectae et illuminatae voluntate ejus qui vult omnia quae sunt secundum caritatem Jesu Christi Dei nostri; quae etiam praesidet in loco regionis Romanormn, digna Deo, digna decore, digna quae beata praedicetur, digna laude, digna quae voti campos flat, digne casta et universo caritatis coetui praesidens, Christi legem habens, Patris nomine insignita, quam et saluto in nomine Jesu Christi, Filii Patris (25). 3, l. Nemini umquam invidistis, alios docuistis. Ego vero illa quoque fir– ma esse volo, quae docetis et praecipitis. 4, 3. Non ut Petrus et Paulus vobis praecipio; illi apostoli, ego condem– natus... 9, l. Memores estate in precibus vestris ecclesiae Syriae, quae mei loco Deo pastare utitur. Solus Jesus Christus illam vice episcopi rieget atque vestra caritas .(26). Si hace omnia documeni;a S. Ignatii benc perpendas, iacili negotio concludes Stum. Ignatium conscientiam habuísse praeeminentiae spe– cialissimae Ecclesiae Romarrne; irnmo iornHan et ipsam jurisdictionem in universam Ecclesiam admittes; talis enim conclusio fundamentum habere videtur si haec omnia considerentur sub luce omnium quae de Primatu Romani Pontiíicis hucusque diximus, et adhuc dicenda sunt Id suadent considerationes quae sequuntur: 360. Inscriptio: Stus. Ignatius epithetis magnificis laudibusque inso– litis ecclesiam romanam celebrat; cum, juxta terminologiam Ignatii, ecclesia ejusque episcopus sint unum et idem (cf. n. 343), necesse est dicere quod praedictae laudes in ipsius episcopum redundent; alias eccle– sias simpliciter nominat. Hic modus agendi aliquid saltem significare videtur. In 3, 1: Forsitan continet aliquam allusionem ad interventionem clementinam in ecclesia Corinthiaca. Praeterea, Ignatius animo promptus est ad obedientiam tum doctri– nae tum praecepti. (25) A!if!e mscrir,tiones: «Ignatius... ecclcsiae quae est Ephesi... Ignatius... ecclesiae qiwe est Magnesiae... Jgnatius... ecclcsiae quae est Philadelphiae... » (26) MG 5, 685 sqs.; R 52-55,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz