BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORE PETRI. th. 23, n. 357-358 355 ideo est quia omnes existimarunt Romanum Pontificem Primatum ju– risdictionis in universam Ecclesiam habuisse. 358. LIBERIUS (366). Episcopi ariani denuo Athanasium deponunt; Constancius imperator a Papa Liberio vi consensum obtinere desiderat, cui Liberius resistit. Mortuo imperatore (a. 361), Liberius formulam aria– nam damnat atque Episcopos abjurantes absolvit. Initio saeculi quinti (21) Concilium Ephesimum (421), ex ore Legati Pontificis, clare statuit: Nulli dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissi– musque Petrus Apostolorum prínceps et caput, fideique columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo, salvatore humani generis ac redemptore, claves regni accepit, sol– vendique peccata ipsi data est: qui ad hoc usque tempus, et semper in suis successoribus vivit, et judicium exercet (D 112). En verba, quae Philippus, unus ex tribus legatis Papae Caelestini. pronuntiavit, annuentibus omnibus Patribus Concilii, post sessionem ple– nariam in qua Nestorius damnatus fuerat; in his verbis exprimitur fides ecclesiarum tum Occidentis tum Orientis (22). <<Hujus itaque secundum ordinem successionis et locum tenens sanctus beatissimusque papa noster Caelestinus, nos ipsius praesentiam sup– plentes ad hanc sanctam synodum misit.» In relatione, quam Patres, finita Synodo, ad Caelestinum miserunt, legitur: Quoniam autem oportebat omnia ad scientiam tuae sanctitatis referri, quae subsecuta sunt scribimus necessario ... Lectis vero in sancta sy– nodo gestis quae celebrata sunt in depositionem irreligiosorum Pela– gianorum censemus et nps valida et firma perdurare quae definita fuerunt a tua reverentia, et consentanei sumus in sententia omnes, depositas eos habentes. Ut autem integre omnia cognoscas, quae acta sunt, destinavimus gesta (23). Tum ergo quae Concilio praecesserunt, tum quae subsecuta sunt, Ro– mani Pontificis auctoritatem supremam produnt (24). (21) Testimonia INN0CENTH I 1417), ZoSIMI (418) et BoNIFACII I (422), in D 100, 109, 110 commode consuli possunt. (22) Cfr. Msi 4, 1296; ibid., 1001 sqs. (23) ML 50, 521 sqs. (24) Cfr. Msi 4, 1007 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz