BCCCAP00000000000000000000546
DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 354-356 353 tf'm divinam appellat, ac de sua auctoritate, Clemens bene se conscium praebet; 2 º) Indicat motivum interventionis: «Propter subitas calamitates... > 3.º) Etsi non vocatus, tamen querelis interest, neque propter inter– vcntionem se excusat, sed potius veniam petit eo quod non citius in– ts:rfuerit. 4. 0 ) Episcopi vicini nobilissimarum ecclesiarum, immo et ipse Stus. Joannes Apostolus adhuc vivens, siluerunt. Nec dicas Stum. Joannem forsitan tune temporis in exilio fuisse, nam, etiam in bac bypothesi, poterat saltem per Epistolam intervenire, sicut feclt Stus. Clemens. 5.º) Effectum pacificationis obtinuit (14). 355. S. VICT0R (ca. 190). Jam supra exposuimus occasionem contro– versiae Paschatis (cf. n. 348); dispositionem Papae Victoris sic breviter narrat EUSEBIUS: His ita gestis, Victor quidem Romanae Urbis episcopus, illico omnes Asiae vicinarumque provinciarum Ecclesias tamquam contraria rec– tae fldei sentientes a communione ( ,r¡c; zm·,r¡~ év,uc,o~) abscindere co– natur; datisque litteris universos qui illinc erant fratres proscribit et ab unitate Ecclesiae prorsus alienas esse pronuntiat. Verum haec non omnibus placebant episcopis. Proinde Victorem ex adverso hor– tati sunt, ut ea potius sentire vellet quae paci et unitati caritatique erga proximum congruebant... Ex quorum numero IRENAEUS in epistola. quam scripsit nomine fratrum quibus praeerat in Gallia, illud qui– dem defendit, sola die Dominica Resurrectionis Dornini mysterium esse celebrandum, Victorem tamen decenter aamonet, ne integras Dei Ecclesias, morern sibi a majoribus traditum custodientes a com– munione abscindebat _(15). Etsi agatur de re mere disciplinaria, Summus Pontifex congregat, jubet, decernit, et quidem pro universo mundo. Orones tandem aliquan– do hanc potestatem venerantur. Primatialis proinde auctoritas nitide apparet. 356. Saeculo tertio. S. STEPHANUS (ca. 257) aperte Primatum juris– dictionis exercuit in quaestione de rebaptizandis haereticis. Quinque Concilia Episcoporum, in Carthagine habita (in tribus posterioribus (14) Cfr. HEGESIPPUS, supra n. 377; DIONYSIUS post 70 anuos ad Papam Sote– rum :;cribens, meminit QUod in liturgicis adun'lmentis littcra ad Co– rinth. ut inspirata Jegeretur (apud EusEB., Hist. Eccl., 4. 23, 13). Nostram coEclusionem tucntur acatholici, ut HARN,cn (Lerbuch der Dognienaes– c.hicht~, ed. 5. 0 , I, Tlibingen, 1931, p, •185), LOISY (L'Evangile et l'Egltse, p. 142 sqs.), CASPAR (Prirnatus Petri, Weimar, 1927, p. 74). His dictis, ratio– nes in contrario a R. VAN CAUWELAERT, O. S. B., allatae (RevJ:l.istEccl . 31 (1935), nihil probare videntur (cfr. T. ZAPELENA, De Eccl., vol. II (1954), p, 282-287). (15) Hist. Eccl., 5, 24, 9-18. THEOL, FUNDAMENT.-25.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz