BCCCAP00000000000000000000546

350 DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 352 e) Orientales Separati, pro quibus petra scandali et causa separa– tionis omnium praecipua nulla alia est nisi dogma praeeminentiae ju– risdictionalis et doctrinalis Romani Pontificis. Uti patet, nostram thesim infitiantur etiam omnes Achristiani, seu Rationalistae, qui omnes, quicumque illi sint, originem divinam Ponti– ficatus Romani, seu legem successionis primatialis, omnino negant, et ad innumeras, ne dicam infinitas, hypotheses recurrunt ut inde factum historicum Pontificatus Romani Pontificis convenienter explicare vi– deantur. Sunt qui, ut A. HARNACK, affirment quod si Ecclesia Romana facta est omnium Ecclesiarum mater et caput, hoc accidit ex necessitate alicu– jus centri communis pro tanta christianismi organizatione et vitalitate, et etiam ex eo quod Urbs Romana centrum erat et caput Romani Im– perii, et ideo «quemadmodum Imperatores erant summi pontifices gen– timn, ita Episcopi Romani, eodem influxu político favente, facti sunt summi pontifices christianorum». Sunt alii qui, ut Modernistae, propugnent institutionem Primatus exortam fuisse ex conscientia religiosa conectiva; et ideo sicut conscien– tia llla religiosa pervenit, tempore Romani Imperii, ad hanc institutio– nem illis temporibus convenientem, sic pariter eadem conscientia religio– sa conectiva impellere nos debet ad novas formas democraticas eo quod hodierna evolutio istius conscientiae id exigit, <<nisi ergo in hominum conscientiis intestinum velit excitare bellum ac fovere» .(D 2091). Sunt alii, ut GASPAR, qui dicunt hanc conscientiam unitatis socialis in Ecclesia adscribendam fore Tertulliano et Sancto Cypriano, qui, occasione anarchiae Montanistarum et quaestionis de rebaptizandis, textum Mt rn, 18-19 episcopo romano tribuerunt, quamvis flete et iro– nice. Sunt denique qui, ut PAPADOPULos, nostris in diebus archiepiscopus atheniensis, ad decreta pseudoisidoriana et pseudoclementina recurrant, ut inde affirment Pontificatum Romanum neque agnitum neque exerci– tum fuisse in Ecclesia usque ad saeculum IX, quod revera, ipsa historia teste, falsissimum dicendum est. 352. Nota theologica: De fide divina catholica et definita. Fontes: l. Concilium Vaticanum: S. q. d., non esse ex ipsius Christi institutione, seu jure divino, ut bea– tus Petrus in Primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem Primatu successorem: A. s. (D 1825) (4). (4) En primum schema canonis ctefiniti: «s. q. d., non esse ex lpsius Christi Domini institutione. ut b. Petrus in Prlmatu s1.lJ]er universam Ecclesiam ha– beat perpetuos successores; aut Romanu1n Pontificem non esse jure di– vino b. Petri in eodem Primatu successoreml>, A. S, (Msi 51, 562). Attende mutatum es~e locum expressionis jure divino. Et rationem facile capies, si iterum legas Quae ctiximus de Eensu juris divini in hac thesi. Rationem mutat\onis de Episcopus Tarvislnus, ZINELLI, Relator Concilii, exprimebat: «Si relinquantur verba jure divino ut stant, posset videri configi assertum eorum, qui factum Petri tantum humanum fuisse dicunt; sic acceptat emendationem Deputatio de fide» (Ivfsi 52, 115); cfr. Scholion.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz