BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORE PETRI, th. 23, n. 351 349 Successor Petri Agitur de successione Jormali (cf. n. 328). Romanus igitur Pontifex, eo ipso quod est successor Petri, obtinet jura ipsi mune– ri Sti. Petri annexa, non vero jura personalia, eo quod ista cum ejus munere ordinario non transmittantur. Jure divino. Jus divinum, in praesenti, idem est ac institutio divina, per suum Legatum facta; quid igitur Christus instituerit relate ad Ro– manum Pontificem? Audiatur Episcopus PIE, Relator hujus quaestionis coram Patribus Concilii Vaticani: Christus duo statuere poterat: a) successionis legem, «qua ratum di– vinitus est, ut Petrus semper debeat habere successores», id est, ut ali– quis esse debeat successor Petri, et b) modum, seu conditionem succes– sionis, id est, «nominatim, vel ut ajunt, reduplicative», episcopum roma– num esse debere illum successorem .(3). Quaeritur proinde utrum inter conditiones necessarias ut quis sit electus Romanus Pontifex sit etiam haec alia, ut sit scilicet episcopus dioecesis romanae. Usque nunc revera haec conditio apposita est. Nunc autem, quod Relator sub a) expressit, affirmamus fuisse in Con– cilio Vaticano deíinitum; et in hac eodem sensu dicimus Romanum Pon– tificem hucusque fuisse, et nunc etiam esse, legitimum successorem Pe– tri in primatu. Nihil tamen dicimus in thesi circa id quod Relator sub b) proposuit, nempe utrum connexio primatus cum Sede romana sit juris divini, nec– ne. Quid theologi de hac ultima quaestione sentiant, dicemus in Scho– lion. Sensus nostrae theseos huc reddit: affirmamus: a) Auctoritatem pri– matialem fuisse, de Jacto, cum Ecclesia Romana conjunctam; quonam autem jure id factum fuerit, nihil ad nostra interest in praesenti. b) Item loquimur de tempore praeterito, quin aliquid dicere inten– damus de futuro. 351 bis. Adversarii nostrae theseos sunt omnes acatholici, sive sint christiani sive non; haec enim est thesis quae majorem concitavit mult1- tudinem adversariorum. Jam ex dictis in thesibus praecedentibus facile colligi potest quomo– do nostram thesim adversentur: a) MarsiZius Patavinus cum Regalistis et Jansenistis; b) Protestantes, sive sint Lutherani, sive Anglicani, sive Episcopa– lianl. e) Vetero-Catholici, qui cum DOLLINGER renuunt admittere definitio– nes Concilíi Vaticani circa supremam auctoritatem et infallibilitatem Romani Pontificis; d) Panchristiani, qui ad foederationes ecclesiarum tantum adspi– rant; et denique; (3) Msl !iO, 600; 52, 1100; 115, 1118; GRANDERAT, Const. Dogm. Cono. Vaticaní, p. 137-149.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz