BCCCAP00000000000000000000546
ART. V Romanus Pontifex est successor Petri. THESIS 23.ª: Romanus Pontifex est, jure divino, sucessor beati Petri in pri– matu perenni. 351. Connexio materiae.-In thesibus praecedentibus probatum est Christum instituisse suam Ecclesiam hierarchice, non vero democratice, subjectum potestatis statuendo tum in Collegio Apostolorum tum in uno Monarcha, beato scilicet Petro; haec omnia diximus esse, etiam ex vo– luntate Christi, semel pro semper duratura usque ad consummationem saeculi. Probatum denique est Episcopos esse successores Apostolormn in eorum ordinario munere gubernandi, docendi et sanctificandi. Status quaestionis.-Nunc autem quaeritur quisnam sit, ex voluntate Christi, successor beati Petri in ejus potestate suprema et monarchica et in thesi respondemus. Éxplicatio terminorum.---Rornanus Pontífex est ille episcopus qui legitime creetur in episcopum dioecesis romanae. Legitima electio fit, de facto, a multis jam annis (1), a Cardinali– bus; sed notandum est electionem, seu designationem personae, esse meram conditionem, nam potestas, seu jurisdictio in universam Eccle– siam, directe et immediate confertur ab ipso Christo, non aliter ac in casu Petri. <<Una eademque sacra potestas in Romano Pontifice efficit, ut sit episcopus fidelium Urbis, metropolita provinciae ecclesiasticae romanae, Patriarcha Occidentis (ceteri Patriarchae Occidentis vi juris communis solo titulo praediti sunt), Summus Pontifex. Ita vocari solet a tempore renascientiae classicae (Renaissance). Ille, qui primatum habet, prius vocabatur Papa, qui titulus usque ad saec. 16 communis erat omnibus episcopis» (2). ( 1) Nempe a saec. XI, ita disponente Nicolao II. (2) LERCHER-SCHLAGENHAUFEN, Inst. theol., t. I, p. 195.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz