BCCCAP00000000000000000000546
346 DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th, 22, n. 350 beant; aliis verbis, hae duae voces designant sacerdotem secundi ordinis. Jamvero sunt non pauci exegetae nostri temporis qui id ipsum sentiant, uti vidimus in thesi. Sed Stus. Hieronymus alibi affirmat episcopos esse in potestate ordinis, presbyteris superiores. «Episcopi habent constituendi presbyteros per urlJes singulas potesta– tem» (49). Si exaggeratam generalizationem Sti. Doctoris - omnino respuendam- excipias, nemo demonstrare poterit auctores modernos sententiam fundamentaliter diversam propugnasse; sic e. g. sustineri nequit, eo quod nullo documento fulciatur, quod oc– casione factionum apud Corinthios habitarum unus fuisset constitutus episcopus, et quod pastea decretum fuisset ut eodem modo fieret in universo orbe. Praeterea, quod de Ecclesia Alexadrina Stus. Doctor affirmat, nempe quod presbyteri unum nominabant episcopum, minime probat episcopum non esse superio– rem presbyteris; nonne nostris in diebus Cardinales Romanum Pontificem eligunt, quin eo ipso reputentur aequales vel superiores ipsi successori Petri? Concludendum igitur est nihil esse mirandum si Stus. Doctor in exegesi paulilla aliqua imprecisione laboret. De origine vero episcopatus monarchici-ultro concedi– mus-saltem obscure loquitur Hieronymus; sed, ut videtur, probari nequit illam originem fuisse a Sto. Doctore negatam. (4.9) In Titum, 1, 15; ML 26, 562
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz