BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 347-349 343 347. 6.º) TERTULLIANUS (ca. 200). In tractatu De praescriptione hae– rcticorurn, proinde adhuc catholicus, ita successionem episcopatus ab apostolis contra adversarios proclamat: Edant tadversarii, haeretici] ergo origines ecclesiarum suarum; evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decur– rentem, ut JJrirnus episcopus aliquem ex apostolis, vel apostolicis vi– ris, qui tamen cum apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae census suos de– fendunt: sicut Smyrneorum ecclesia Polycarpum a Joanne collocatum refert... utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant _( 42). Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae apos– tolorum, suis locis praesident (enumerat Corintftum, Philippos, Thes– salonicam, Ephesum, Rornarn) _(43). Proinde, juxta Tertullianum, in qualibet ecclesia datur conscientia de origine apostolica episcopatus, et quidem episcopatus monarchici. 348. 7.º) Controversia de celebratione Paschatis ac de forma je– junii sedente Papa VrcT0RE (ca. 190). Haec controversia, ínter Polycarpum et Anicetum Papam circa annum 150 jam incoepta, tempore Papae Victoris valde recruduit; longa major pars ecclesiarum mysterium paschale celebrare consuevit dominica se– quenti post diem 14 mensis Nisan (jejunium praecedebat); sed, in ec– clesiis Asiae proconsularis, mors Christi celebrabatur in ipso die 14 Ni– san, et jam, die 17 albescente, Pascha resurrectionis. Papa VrcToR epistolam scripsit ad Polycratem, episcopum ephesinum, jubens convocare synodos omnium antistitum Asiae ac vicinarum pro– vinciarum, ut omnes ecclesiae usum romanum sequerentur. Occasione hujus controversiae plura concilia fuerunt celebrata. in quibus aderant episcopi Palaestinae, Aedessae, Ponti, Corinthi, Lugduni, Ephesi, Smyrnae et Sardis. Jamvero omnes episcopi apparent tamquam apostolorum successores, et monarchici ( 44). 349. Conclusiones generales: l.ª) Tempore apostolico, aliqua in– dicia tantum inveniuntur circa organisationem ecclesiasticam, sed cer– te, pro argumentatione finali, non parvi momenti dicenda sunt. Tamen. constitutio hierosolymit(lnae ecclesiae jure considerari debet tamquam exemplar futurarum ecclesiarum. Etiam in ecclesiis paulinis, aliqui saltem episcopi apparent, sed uti videtur, non sut monarchici; apostoli enim ecclesias, a se fundatas, directe gubernant. (42) 32; i\IL 2, 44: R 296. (43) 36; ML2,49; R297. (44) Multa EusEBITTS, H. E .. 5. 23 24; apud Kch 91-101 documenta praecipua invenies.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz