BCCCAP00000000000000000000546
342 DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUi\I, th. 22, n. 345-346 eadem manent, quae per legem ac prophetas et a Domino ipso prae– dicata sunt (36). ANICETUS regnavit ab a. 155 ad 156; SOTER, 166-174; ELEUTHERUS, 174-189. Unde concludi potest: l.º) Juxta Hegesippum, Episcopi, quorum me– moriam facit, sunt Apostolorum successores: hoc saltem innuitur; 2.º) Ut monarchici apparent: unusquisque in sua ecclesia. 346. 5.º) EUSEBIUS (ca. 324) est etiam testis omni exceptione major. Vir eruditissimus, in rebus cllronologicis valde versatus, pro multis ecclesiis tum Orientis tum Occidentis testis ocularis; etsi personalibus defectibus exspers non fuerit, tamen ejus auctoritas, in rebus historicis, nemine discrepante, maxima consideratur; denique tandem, meritum fere praecipuum Eusebii reponi debet in ejus fidelitate in documentis et factis transferendis. Nunc autem, Eusebius catalogos ecclesiarum conficere intendit. Ex multis, quae in documentis inveniuntur sparsa, ait: «In unum corpus redigere et coagmentare tentavimus, satis abunde– que gratum putantes, etsi non omnium, nobilissimorum certe Salvato– ris nostri apostolorum successiones celebrioribus quibusque ecclesiis tra– ditas in unum colligere atque in ordinem modumque redigere» _(37). Celebriores vero ecclesiae sunt: Hierosolyrnitana, Antiochena, Ale-– xandrina et Romana (38). Testimonium Eusebii adhuc roboratur si consideres fontes quibus ipse usus est; scimus enim, ipsius Eusebii verbis, se novisse Chrono– graphias Julii Africani (39), anno 221 conscriptas. Nunc autem, Julius Africanus notitias hausit ex fontibus saeculi secundi, probabilissime ex Hegesippo, quem, ut nuper audivimus, etiam noverat. In his conclusionibus conveniunt tum auctores catholici tum aliqui acatholici. in his rebus peritissimi (40). Praeterea, Eusebius plura episcoporum nomina recenset, e. g. in eccle– siis Corinthi, Ephesi, Athenarum, Cretae, Cappadociae, Hierapolis, Smyr– nae, Laodiciae, Caesareae (41). Conclusio: Catalogi episcoporum clare nobis praebent successionem apostolicam episcoporum; episcopi vero apparent monarchici; ipsa sana critica nos permittit fontes retrogradi ad saeculum secundum. (36) (37) (38) (39) (40) (41) H. E., 4, 22; MG 20, 377; R 188. H. E. Praefc.tio, 1, l, 4; MG 20, 47 SQs.; Kch 423. Catalogue, nomlnalis ínspící potest apud DIECKMANN, De Ecclesia Chris– ti, n. 453. H. E., 6, 31, 2. . Cfr. J. FLAI\IION, Les ancienn11s listes épiscopales des quatre r:,rands sieges,, in RevHistF,ccl /1900), 649-653; ínter acatholicos cfr. A. HARNACK, Ghrono- logie cler altch1istl. Lit. bis Eusebius, I, 118 sqs, . In conspectu geographico a DIECKMANN compos1to : De Ecclesia, n. 443-450, multa invenies. Cfr. J. SALAVERRI, La sucesión apostólfoa en la «Historia Eclesiástica» ele Eusebio Cesariense, in Greg, 14 (1933), 219-247 ubi selecta bibliographia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz