BCCCAP00000000000000000000546
DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 344-345 341 Agnitio vera est apostolormn doctrina, et antiquus ecclesiae status, in universo mundo, et character corporis Christi secundum successio– nes episcoporum, quibus illi eam quae in unoquoque loco est eccle– siam tradiderunt; quae J)ervenit usque ad nos custoditione sine fic– tione scripturarum tractatio plenissima, neque additamentum neque ablationem recipiat (33). Omnes enim ii [haeretici] valde posteriores sunt quam e])isco])i, quibus a])ostoli tradiclerunt ecclesias... (34). Et neque llae quae in Germaniis sunt fundatae ecclesiae aliter credunt, aut aliter tradunt; neque hae quae in Hiberiis sunt, neque hae quae in Aegypto, neque hae quae in Celtis, neque hae quae in Oriente neque hae quae in Aegy7Jto, neque hae quae in LYbia, neque hae quae in medio mundi constitutae ... (35). Conclusiones: n) In omni ecclesia a])paret traditio apostolica; in qualibet ecclesia afümnt episcopi, apostolorum successores; successio apostolica dici potest ratio motiva (leit-motiv) testimoniorum praece– dentium. b) Oriao divina continuo supponitur. e) Character episcopatus monarchici eruitur: l.º) ex modo loquen– di de S. Polycarpo; 2.º) ex Adv. haeres., 4, 33, 8... «quibus illi eam quae in unoquoque loco ecclesiam tracliderunt»; 3.º) ex catalogo locorum in quibus ecciesiae, monarchice constitutae, supponuntur; 4.º) ex modo ar– guendi ex ecclesia romana-monarchica-, nam etiam in singulis eccle– siis successio monarchica praesupponitur. 345. ,1.") HEGESIPPUS ( ca. 180). In fragmento Hegesippi speciosum prooemium fingit EusEBIUS: Hegesippus quidem in qutnque commentariorum libris, qui ad nos per– venerunt, luculentissima suae fidei testimonia nobis reliquit. Scribitj enim se, cum Romam proficisceretur, plurimos episcopos adiisse, et ab omnibus unam eamdemque audivisse doctrinam. Prosequitur: Idem, postquam de Clementis ad Corinthios epistula quaedam comme– moravit, haec addit, quae nos, si placet, audiamus .Chic paragraphum Hegesippi reproducit, sic sonanteml: Et Corinthiorum quidem ecclcsia in recta flcle permansit usque ad Pri– mum, ejusdem loci episcopum; quibusdam familiariter collocutus sum, dum Romam navigarem... Romam vero cum venissem, catalo– gum fcci w;::¡ue ad Anicctum, cujus tum diaconus erat Eleutherus. Post obitum deinde Aniceti, successit Soter, quem excepit Eleutherus. In singulis autem el)iscoporum successioníbus et JJCr singulas urbes (33) Adv. hacr., 4, 33; IvIG 7, 1077; R 242. (34) Adv. haer., 5, 2ü. 1; l\IG 7. 1173; R 257. (35) Ac1v. hc:cr.. l, 10, 2; MG 7. 551; R:ch 105.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz