BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 343 339 hunc ita accipere debemus, ut illum ipsum, qui mittit. Manifestum est igitur, quod episcopurn respicere oporteat ut ipsurn Dorninurn (20). Ad Magnesianos: Hortor, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo praesi– dente loco Dei, et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis mihi suavissimis concreditum habentibus ministerium Jesu Christi, qui ante saecula apud Patrem erat et in fine apparuit (21). Sed et vos decet non familiariter uti aetate episcopi, sed respectu po– tentiae Dei Patris omnem impertiri illi reverentiam, quemadmodum cognovi et sanctas presbyteros non abuti juvenili ejus conditione perspicua, sed ut prudentes in Deo cedere ei, non ei autem sed Pa– tri Jesu Christi, omnium episcopo. In honorem igitur illius, qui amat nos, decet olJedire sine ulla hypocrisi, quia non episcopum hunc visi– bilem quis fallit, sed invisibilem decipere conatur .(22). Ad Trallianos: Cum enim episcopo subjecti sitis ut Jesu Christo, videmini non secun– dum hominem, sed secundum Jesum Christum vivere. Necessarium itaque est, quemadmodum facitis, ut sine episcopo nihil agatis, sed et presbyterio subditi sitis ut Apostolis Jesu Christi, spei nostrae, in quo conversantes inveniemur. Oportet autem et diaconas, qui sunt minitri mysteriorum Jesu Christi, omni modo omnibus placere .(23). Cuncti similiter reverenntur diaconas ut Jesum Christum, sicut et episcopurn, qui est typus Patris, preslJyteros autem ut senatum Dei et Concilium Apostolorum; sine his ecclesia non vocatur (24). Qui sine episcopo et presbyterio et diaconis quidpiam agit, is non est mundus in conscientia _(25). Ad Philadelphios: Quotquot enim Dei et Jesu Christi sunt, hi sunt curn episcopo :(26). Studeatis igitur una eucharistia uti: una enim est caro Domini nostrl Jesu Christi, et unus calix in unitatem sanguinis ipsius, unum altare, sicut unus episcopus curn presbyterio et diaconis, conservis meis; ut, quod faciatis, secundum Deum faciatis ... _(27). Ad Smyrneos: Omnes episcopo obtemperare ut Jesus Christus Patri, et presbyterio ut Apostolis~ diaconas autem revereamini ut Dei mandaturn. Separatim (20) 5, 3-6; FUNK, I, 219. (21) 6, 1; PG 5, 668; R 44. (22) 3, 1-2; F 1, 233. (23) 2, 1-3; MG 5, 676; R 48. (24) 3, 1; PG 5, 677; R 49. (25) 7, 2; MG 5, 680; R 50 (26) 3, 2; MG 5, 700; R 56. (27) 3, 4; MG 5, 700; R 56.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz