BCCCAP00000000000000000000546
338 DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 342-343 ministerium eorum alii viri probati exciperent. 3 Itaque qui consti– tuti sunt ab illis vel deinceps ab aliis viris eximiis consentiente uni-,– versa ecclesia ... hos judicamus munere suo non juste dejici (16). Notare liceat: a) Presbyteri et episcopi, in S. Clemente, ut synonimi adhibentur. b) Sacerdotes secundi gradus designant hodiernos presbyteros. c) Viri eximii sunt sacerdotes primi gradus, seu Episcopi. In his conclusionibus plerique critici consentiunt. Hae duae quaestiones constituunt objectum nostrae probationis: utrum Episcopi collegialiter succedant collegio apostolorum, et utrum Episcopi vere monarchici appareant, et quidem jure divino; jamvero, Stus Clemens clare affirmat primam quaestionem, episcopos scilicet, jure divino, esse Apostolorum successores; ad secundam autem quod attinet, dicendum videtur non satis constare utrum S. Clemens agat de episcopis monarchicis, stabilibus, an potius de episcopis itinerantibus et delegatis. Sensus illius paragraphi: «Ac deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent», valde est obscurus, et diverse interpretatus est. Aliqui dicunt: viri pro– bati sunt illi qui, morte apostolorum intercedente, seligi debent ut apos– tolis succedant, nempe Episcopi (Ita MrcHIELS, RUFFINI et alii). In hac interpretatione, principium successionis explicite proclamatur. Alii, e contra, affirmant: «viri probati» sunt illi qui, intercedente morte illorum virorum probatorum praecedentium, ab Apostolis elec– torum, debent occupare locum eorum, id est, praecedentium virorum probatorum. In hac interpretatione, principium successionis tantum sup– ponitur (17). 343. 2.º) STus. IGNATIUS (ca. 107). Uti jam diximus, terminología hierarchica, in Sto. Ignatio, nitide apparet; cum Stus. Ignatius sit, hac in re, maximi momenti, tum ob ejus antiquitatem tum ob ejus copiosis– simam doctrinam, plura ex ejus epistolis transcribimus testimonia; ita ex ipsis facili negotio conclusiones eruere poterimus. Ep. ad Ephesios: Jesus Christus, inseparabilis nostra vita, sententia Fa– tris est, ut et episcopi, per tractus terrae constituti, in sententia Jesu Christi sunt (18). Decet vos in episcopi sententiam concurrere, quod et facitis. Nam me– moriabile vestrum presbyterium, dignum Dei, ita coaptatum est epis– copo, ut chordae citharae (19). Studeamus igitur episcopo non resistere, ut simus subjecti peo... quem– cumque enim Pater familias mittit ad gubernandam familiam suam, (16) Jl.1G 1, 292, 296; R 19-21. (17) Cfr. ZAPELENA, De Ecclesia Christi (1954), t. II, p, 46-55. (18) 3, 2; MG 2, 'WO; R 38. (19) 3, 4; FUNK, I, 21'7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz