BCCCAP00000000000000000000546
10 DE NOTIONE THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS, n. 12-13 <<Parum aut nihil est speculum exterius propositum, nisi speculum men– tis nostrae tersum fuerit et politum» (24). Denique tandem, quonam spiritu sacra theologia doceri et disci de– beat, breviter exponitur formulis a nostratibus ante scholas recitari solitis: <<Domine, ego vilissimus servus tuus, et omni bono indignus, volo in– gredi ad videndum thesauros tuos; placeat tibi ut me indignissi– mum introducas, et des mihi in his verbis et sancta lectione, tantum Te diligere, quantum Te cognoscere, quia nolo Te cognoscere, nisi ut Te diligam, Domine Deus, Creator meus. Amen.» ART.II Introductio in Theologiam Fundamentalem. § I.-NOTIO THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS 13. Uti superius dictum fuit, divina revelatio est fons ex quo fides ,et theologia suum objectum haurire debent. Illud tantum fide divina credendum et theologice illud tantum verum existimandum est quod fuerit a Deo revelatum vel quod e veritatibus divinitus revelatis fuerit legitime deductum. Aliis verbis, fides et theologia in revelatione fun– dantur. Fides igitur et theologia supponunt existentiam revelationis esse jam probatam. Aliunde, scientia philosophica, in qua ratio studiorum nos in anteactis annis immorari jussit, nihil plane de facto revelationis nobis manifestavit. Ergo inter philosophiam et theologiam desideratur aliquis pons, seu aliqua alia scientifica disciplina, cujus officium sit scientiam naturalem et philosophicam cum scientia supernaturali et divina conjungere. Aliis verbis, fides et theologia, praeter fundamentum eorum proxi– mum--factum nempe revelationis quod supponitur jam demonstratum– indigent alio fundamento-ut ita dicam-remoto. Quod sic declarar! potest. Deum esse Unum et Trinum firmiter admitto. Quare id admit– tis?-Quia ipse Deus hoc mysterium mihi manifestat, vel quia ipse Deus ita asseruit. Fundamentum igitur tum fidei divinae tum scientiae meae theologicae circa Deum Unum et Trinum, in revelatione divina, seu in supernaturali aliqua illuminatione, reponendum est. Fides et theologia supernaturale habent fundamentum. Sed ex alia parte, hoc fundamentum supernaturale aliud quoque fun– damentum, et quidem rationale, omnino postulat. Quomodo enim Deum esse locutum plane mihi constabit?-Per rationalem facti revelationis probationem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz