BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 340-342 337 Respondet ORIGENES (13), et cum eo plures Patres graeci, dicendo istos septem esse angelos protectores ecclesiarum. Non tamen desunt, nostris in diebus, scriptores, qui dicant angelos esse spiritus interme– dios, seu personiílcationes ecclesiarum ( 14). Respondet STus. AUGUSTrnus, et cum eo Patres latini ac plerique exe– getac, dicendo istos angelos esse episcopos, seu praepositos ecclesiarum. Haec sententia verior apparet, ex eo quod plura contineantur quae de angelis dici non possunt; sic e. g. officium vigilandi et inürmos robo– randi: «Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur» (3, 3); de– fectus continuo reprehenduntur... At nunc quaero, utrum, juxta hanc secundam sententiam, praepo– siti dici possint monarchici, necne.-Id nihil videtur obstare, immo. attentis circumstantiis harum ecclesiarum, valde commendatur. Qua– propter, ínter quinque ecclesias Asiae Minoris, ad quas Stus. Ignatius hoc ipso tempore scribit, tres, nempe Eph. Phil. et Sm. idem omnino sen– tiunt. Jamvero in Sto. Ignatio, uti postea videbimus, ecclesiae jam mo– narchice constitutae apparent (15). 341. Conclusfo: Neque ex Apocalypsi potest cum certitudine conclu– di ad existentiam episcopatus; tamen probabilitas sat magna dici de– bet, et ejus pondus minime est spernendum, nam probabilitates diver– sae mutuo roborantur; cum ad argumentum finale perveniamus, hoc pondus probabilitatum in majus crescit. B) Ex antiquitate christiana. 342. l.º S. CLEMENs RoMANus (96-98), in sua epistola ad Corinthios scripsit: 40, 1 Cuneta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis tempori– bus peragere jussit. 5 Summo quippe sacerdoti sua munera tributa sunt, sacerdoti1ms locus proprius assignatus est, et levitis sua minis– teria incumbunt. Horno laicus praeceptis laicis constringitur. 42, 1 Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo, Jesus Chri:::tus missus est a Deo. 2 Christus igitur a Deo, et Apostoli a Christo; et facturo est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. 3 !taque acceptis mandatis ... cum certa Spiritus Sancti fiducia egressi 3tmt annunt1ant,2s regni Dei adventum. 4 Fer regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probas– sent, constituerunt episcopos et diaconas eorum qui credituri erant... 44, 1 Apostoli quoque nostri per Jesum Christum Dominum nostrum cognoverunt contentionem de nomine episcopatus oborituram. 2 Oh eam ergo causam, perfecta praescientia praediti, constituerunt prae– dictos ac deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessissent, ( 1:J) nom. in Nmn., 11, 4; 20. 3, 4; Hom. in Luc., 23; De Oratione. 2. (14) Cfr. A. SKRIBJM:, Antiquitas christiana d.e angelis septe,n ecclesiarum (Anoc., 1, 3), in VerbDorn, 22 ( 104:::!), ld sy_:-J., bl ~~s.; LERCHE.:L. op. cit., n. 322; 190 dubitationi fundamentum concedit. (15) Cfr. pro tota quaestione, E. ALLo, L'Az;ocalvpse (1921). rl'HEOL? FUNDAMENT.-24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz