BCCCAP00000000000000000000546

336 DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 339-340 Postea normas proponit de modo orandi, de modo se gerendi cum ministris ecclesiae et haereticis (I Tim 2-4, 5; 3, 1-3; cf. Tit 4, 1-5: II Tim 2, 14-3, 9; Tit 3, 9-11). Veniunt praecepta de fidelibus variorum statuum (I Tim 5-6, 2; Tit 2, 1-10; 3, 1-2). Ut hoc munus implere possint, normas speciales sequendas statuit: I Tim 5, 6 Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es... 11 Praecipe haec et cloce ... 16 Attende tibi, et doctrinae: insta in illis hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Tit 2, 1 Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam... 15 Et loque– re, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. II Tim 3, 14 Tu vero permane in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a qua dicliceris. II Tim ,1, 2 Praedica verbmn, insta opportune, importune: argue, obse– cra, increpa in omni patientia et doctrina. 5 Tu vero vigila, in omni– bus labora, opus fac Evangelistae, rninisterium tuum imple. Inquirere possumus: potestas, quam hic exercere debet Timotheus, estne propria, an vicaria?-Potius vicariam indicare videntur verba: II Tim 3, 14 Tu vero permane in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris. Id ipsum sapiunt haec alia: I Tim 3, 14 Ifaec tibi scribo, sperans me ad te venire cito. 15 Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Pei viví, columna et firmamentum veritatis. 3,10. 5.º) A.pocalypsis. Apoc 1, 4 ,Toannes septem ecclesiis quae sunt in Asia. 10 ... audivi post me vocem magnam tamquam tubae, 11 dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae... 12 ... et conversus vide septem candelabra aurea. Visio declaratur: 20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et sep– tem candelabra aurea: septem stellae angeli sunt septem Ecclesia– rum: et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt. In capite 2 et 3 Apostolus includit septem epistolas ad singulos an– gelos, sive laudans sive vituperans eos. Quinan sunt ii septem angeli, vel stellae, qui a septem candelabris, sive ecclesiis. contradistinguuntur?

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz