BCCCAP00000000000000000000546
DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 338-339 335 quorninus, jam a tempore apostolico, distinctio praecisa exstiterit ínter gradus hierarchicos. Ita s. JOANNES CHRYSOSTO:MUS, EPIPHANIUS, THEOPHI– LACTUS, s. THOMAS, FRANZELIN, KNABENBAUER, et alii. e) Tertia propugnat terminas «episcopus» et <<presbyter» semper et exclusive designasse sacerdotes secundi ordinis, nam, tempore apostolico, munus episcopi, seu sacerdotis primi gradus, reservatum omnino fuit apostolis et aliquibus paucissimis; isti vero paucissimi nomine «episco– pi» minime adhuc designabantur, nam terminus technicus et fixus ho– dierni «epiacopi» nonnisi cum S. Ignatio Antiocheno, saeculo II, initium sumpsit. Ita s. HIERONY:MUS, THEODORUS, RABANUS M., RUFFINI, PRAT, HOL– MEISTER, MICHIELS (12). 339. 4. 0 ) Timotheus et Titus. Epistolae scriptae ad Timotheum et Titum videntur esse conscriptae a Sto. Paulo in ultimis annis suae vitae, circa a. 66. II Tim 3, 6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Sub luce igitur istius versiculi, considerari debent ea quae sequuntur: Paulus asserere videtur ministerimn authenticum, et quidem origi– nis divinae: I Thes 3, 2 Et misimus Timotheum, fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra. I Cor 16, 10 ... Timotheus... opus ... Domini operatur, sicut et ego. Titus vero est: II Cor 8, 23 ... socius meus, rt in vos adjutor. Tit 1, 5 Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates pnesbyteros, sicut et ego disposui tibi. II Tim 1, 6 Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum (cf. I Tim 4, 14). 13 formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, in dilectione. 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. II Tim 2, 2 Et quae audisti a me per multas testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alias docere. Paulus valde commendat tum Timotheo tum Tito auctoritativam expositionem doctrinae; jam in introductione Epistolae ad Timotheum, sic Apostolus loquitur: I Tim 1, 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedo– niam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, 4 neque intende– rent fabulis, et genealogiis interminatis. (12) «Les texts du premiére siecle indiquent clairement l'identité de s1ttcrY .oí.ot et des .:p2op6,2pot>'. A. MICHIELS, art. E¡;éques, DAFC, col. 1758.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz