BCCCAP00000000000000000000546

DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 333-334 331 Circa finem enim ministerii evangelici, cum jam col1egium esset comple– tum, Joannes affirmat fratres ejus adhuc in Jesum non credidisse (3). Postquam Herodes Agrippa Jacobum, fratrem Joannis, gladio occidit et Petrum in carcerem misit, jam ab angelo liberatum, fratribus obstu– pentibus, Petrus: Act 2, 17 «dixit: Nuntiate Jacobo, et fratribus haec ... » Ergo Jacobus apparet tamquam unicum communitatis caput, et qui– dem officialiter. In Concilio Hierosolymitano alloquitur, primo loco, Petrus; deinde lo– quuntur Paulus et Barnabas (Act 15, 7-12). Postquam jam res absolutae fnerint, Jacobus auctoritative finem imponit his verbis: Act 14, 13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus dicens... Paulus, e tertio itinere jam regressus, ad Hierosolymam ascendit (Act 21, 15-16). Act 21, 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. Jacobus igitur locum occupavit Apostolorum statim ac isti, ob per– secutionem Herodis Agrippae, dispersi sunt, et jam ab hoc ipso tempore apparet tamquam centrum unitatis; quae omnia denotant plenitudi– nem potestatis. Aliis verbis, jam exercitium potestatis vere monarchi– cum non obscure innuitur. 334. 2.") Seniores in Actibus Apostolorum. Seniores apparent pri– mum in Ecclesia Hierosolymitana; ab ecclesia antiochena subsidia acci– piunt e manibus Barnabae et Sauli (Act 11, 30). Etsi hoc modo proce– dendi seniores videantur administratores simplices, tamen, in cap. 15, ubí de Concilio Hierosolymitano, aliquid amplius exercere videntur. Cum enim discussio non parva circa judaizantes in Antiochia agitata fuisset: Act 15, 2 Statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Jerusalem super hac quaes– tione. 4 Cmn autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab Eccle– sia, et ab Apostolis et senioribus. 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet cir– cumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc. (3) Cfr. J. OoLSON, L'E1:éq1ie dans les communautés prímitives lParis, 1951), p. '.ll, in nota. In textu .-ero ait: ({Jacques de Jérusalem n'étant pas, sans dout, !'un des Donze, 1nalgré le titre d'apótre qui lui donne saint Paul. ..» «Oelá nous invite á distiEguer Jacque d'Alphée, dit le rnineur, de Jacques de Jérusalem. La liturgie latine les confonde. La liturgie grecque, au contraire, les distingue,, (Ibid,). Hac d8 .::auc,a_ studio speciali dignum erit testimonium circa Jacobum, Hiero,;olymitanum Episcopunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz