BCCCAP00000000000000000000546
330 DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 331-333 narchicum transire solet, ita omnes communitates ecclesiae universalis in imperium monarchicum transierunt sub Romano Pontífice. Haec omnia locum habuerunt saeculo secundo jam vertente. Nota beue.-Inter auctores catholicos nullum umquam fuit dubium circa originem divinam potestatis episcopalis, in munere apostolatus a Christo institutae; disputatio aliqua inter ipsos agitata est circa prae– eminentiam seu amplitudinem dignitatis episcopalis in quantum haec dignitas sese refert ad potestatem Ordinis, non vero in quantum sese refert ad praeeminentiam potestatis jusdisdictionis, seu ad ejus divinam originem. Sed de his praecipue agitur in tractatu de Ordine. 332. Doctrina Ecclesiae. Pars l.ª: Apostolis, jure divino, succedunt Episcopi: De fide divina catholica definita. Pars 2.ª: Episcopi sunt vere monarchici: Conclusio theologica. Fontes: l. Concilium Tridentinum: S. q. d., in Ecclesia catholica non esse hierarchiam, divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris. A S. (D 966; cf. D 957 et 960). 2. Conc. Vaticanum: «... Episcopi, qui positi a Spiritu Sancto [cf. Act 20, 28] in Apostolorum locum successerunt, tamquam veri pastores assignatos sibi greges singuli singulos pascunt et regunt» (D 1828; cf. D 1821). 3. Encycl. LEONIS XIII Satis cognitum. Romani autem Pontifices, officii sui memores, maxime omnium conser– vari volunt, quidquid est in Ecclesia divinitus constitutum: propte– rea... dedere et dabunt constanter operam, ut sua episcopis auctori– tas salva sit .CD 1962) 333. Probatur thesis: Duplex argumentum adhibebimus, unum sci– licet ex testimoniis Sacrae Scripturae, aliud vero ex antiquitate chris– tiana. Testimonia adducemus sufficientia, in quantum res ipsa permittat. A) Testimonia ex Sacra Scriptura. l.º) Episcopus Hierosolymitanus. Agitur de Jacobo, fratre Domini, qui, probabiliter, ad Collegium apostolicum non pertinet. Juxta hanc hypothesim, distinguitur Jacobus Hierosolymitanus episcopus a Jacobo Alphaei, qui est unus ex duodecim.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz