BCCCAP00000000000000000000546
328 DE SUCCESSORIBUS APOSTOLORUM, th. 22, n. 328-330 Succeclunt. Successio potest esse materialis vel formalis. Successio materialis nihil aliud est nisi continuatio alicujus perso– nae post aliam, in munere fungendo; haec successio praescindit a legi– timitate. Successio vero formalis est continuatio legitima, in eodem munere, sine ulla juris mutatione. Episcopi. Episcopus (a verbo E7:t:;Ú;:,o¡wt: inspectionem facere), ety– mologice est ídem ac inspector; in thesi designat illos presbyteros qui ordinariam potestatem apostolicam exercent in aliqua particulari ecclesia. Jlilonarchici, id est, singuli singulis particularibus ecclesiis praesunt. Sensus igitur nostrae theseos iste est: Scimus ex thesi praecedenti, Collegium Apostolicum ut tale ex voluntate Christi et sine ulla muta– tione juris, usque ad finem mundi esse perduraturum, sed non in ipsa persona physica apostolorum. Ergo in suis successoribus. Quinam igitur sint, in concreto, successores apostolorum, duplici methodo ostendi potest, negativa scilicet et positiva. Negativa, seu per exclusionem, si probetur, inde ab aevo apostolico, solos episcopos consideratos fuisse tamquam apostolorum successores, ipsos solos potestatem, ab Apostolis acceptam, exercuisse; hinc, per exclusionem, facile colligi posset solos episcopos monarchicos jus ha– bere ad titulum successorum apostolorum. Positiva, si, ex testimoniis historicis, directe probetur: a) Episcopos, ex voluntate Christi, collegialiter successisse Apos– tolis in eorum munere ordinario, et b) Praedictos Episcopos, ex divina quoque ordinatione, accepisse potestatem monarchicam, seu facultatem suam propriam ecclesiam regendi, docendi et sanctificandi. Hanc methodum positivam in nostra thesi sequemur. 329. Plura tamen notanda sunt. Ut autem bene et rite intelligantm: ea quae dicturi sumus, haec notare oportet: a) Successio, de qua agitur in hoc loco, est directa, id est, de colle– gio apostolico ad collegium episcoporum. b) Munus hujus collegii, seu triplex ejus potestas ordinaria, est ju– ris divini; e;uapropter nec ipse Primatus Ecclesiae potest illud vel abo– lere, vel modificare. c) Episcopi monarchici hanc triplicem potestatem exercent nomine proprio, non vero in quantum Primatum repraesentant; ut autem hanc triplicem potestatem episcopi legitime exerceant, in cooptatione esse de– bent cum Romano Pontífice et cum Episcoporum Collegio. d) Etsi episcopi sint monarchici, non tamen dicimus quod huic de– terminato apostolo talis succedat determinatus episcopus _<ut accidit in successione Primatus, in qua Romanus Pontifex est successor Petri), sed quod Collegio apostolico succedat collegium episcoporum. 330. Fontes et modus procedendi.-Documenta omnium praecipua llla dicenda sunt quae desumuntur ex testimoniis historicis neotesta-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz