BCCCAP00000000000000000000546

DE THEOLOGIA KERYGMATICA, n. 12 9 aliquando sermo fit de nova scientia, cum objecto formali a traditio– nali diverso, cr•wd consistere deberet in ipsa praedicabilitate verbi Dei, aliaque hujusrr..odi; negari non potest quod aliquae deviationes aliquan– do exstiterint (22); sed videtur quod jam ad viam traditionalem, saltem quoad rem fundamentalem, reditum est. Nostra sententia.-Ut in hac re etiam nos aliquid aedificare videamur, haec dicenda a nobis videntur de theologia kerygmatica: a) Novus iste conatus, in quantum scientiae sacrae aspectum vita– lem, in multis Manualibus et, forsitan etiam, in nonnullis cathedris theologicis plus aequo neglectum, in honorem ponit, plane justificatur. b) Illa omnia quae in hunc finem collegerunt, utputa symbola, me– taphoras, intuitiones mysticas quae, nemine discrepante, apud viros sanctitate eximios et, praesertim, apud Patres atque etiam in ipsa S. Scriptura abundant, maximae sunt utilitatis ad praxim. c) Iste novus conatus, in quantum de objecto formali diverso tra– ditionalis Theologiae ejusdem fautores locuti sunt, admitti nequit, nam. Theologia dogmatica, prout usque nunc fuit proposita, omnia elementa necessaria nobis praebet ut intellectus noster delectetur et veluti recree– tur studio Primae Veritatis ejusdemque sapida contemplatione. Ille igi– tur qui intime hanc theologiam speculativo-practicam possideat, bene erit. dispositus ad penetrationem aspectus vitalis Evangelii Christi et ad ipsum aliis communicandum. Aliis verbis, theologia speculativa et theologia practica intime com– penetrari debent; ac proinde tum in Manualibus tum in scholis, quaes– tiones speculativas ita evolvere oportet, ut alumnus vitalitatem verbi Dei revelati et intelligat et amet, ita ut idipsum aliis communicare possit. Methodus scholastica, cum theologia positiva intime connexa, non parum inservire dicenda est ad hoc ut alumnus depositum revela– tum et alias quaestiones adnexas profunde caleat et conceptibus et formulis bene definitis exponat; quod caeteroquin Magni Doctores feli– ci cum exitu perfecerunt; sic e. g. S. BoNAVENTURA ita scribens: «Primum quidem lectorem invito, ne forte credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine ad– miratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata» (23). Ipse Stus. BONAVENTURA, non immerito Seraphicus Doctor appellatus, secretum exitus tum expositoribus theologiae tum Verbi divini prae– conibus nitide his verbis aperit: (22) (23) tis. Hac ele c'.lusa requiritur alia functio theologiae, quae supernaturalem veritatem in adjunctis temporalibus concretis detegat, theologia nempe «histori~a>>. «Non raro auditur juvenes sacerdotes de trito tempore et sparsis viribus in studio theologiae dolerell. «Acies figenda est... in /{erygma i. e. in praedi– catione veritatum Evangeliill. «Tata igitur theologia ad hoc tenr'ere debet, ut praeparet praedicationem verbi Dei)), Ita scribit. dum hanc methodtun fortiter impugnat, J. KuN1c1c O. P., S. Thomas et theologia «Kerygmaticcrn, in Ang_ 32 /1955). 35-51. S. BoNAV., Itinerarium ... , Pral. Opera (Quaracchi), 5, 296.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz