BCCCAP00000000000000000000546

ART. IV Episcopi sunt successores Apostolorum. 'THESIS 22.ª: Apostolis, jure divino, in ordinario eorum munere succedunt episcopi (1), qui vere sunt monarchici (II). 326. Connexio materiae.-Jam probavimus in thesi superiori Colle– gium Apostolorum, ex voluntate Christi, seu jure divino, usque ad finem mundi cum sua determinata ac specifica missione perduraturum iri; aliis verbis, statuimus perennitatem Collegii apostolici. 327. Status quaestionis.-Sed nunc inquirendum restat, ubinam exs– titerint, et ubinam sint successores Apostolorum, seu ubinam invenia– tur subjectum Hlius triplicis potestatis quam Christus Collegio Aposto– lormn semel pro semper commiserit. Huic difficillimae et intrincatissimae quaestioni responsum damus in thesi, dicendo Episcopos esse, jure divino, apostolorum successores in eorum munere ordinario; praeterea affirmamus episcopos, vere mo– narchicos esse. 328. Explicatio terminorum.-Jure divino, id est, ex voluntate posi– tiva Christi (cf. n. 315). In ordinario eorum munere. Munus apostolicum comprehendit to– talitatem potestatis, Apostolis concessae, in bonum Ecclesiae. Divisio hujus potestatis. Haec autem potestas potest esse ordinaria vel extraordinaria. Potestas ordinaria est illa quae modo stabili adnectitur officio; in concreto, est potestas regendi, docendi et sanctificandi. Potestas extraordinaria est illa quae nonnisi pro adjunctis extraor– dinariis concedi solet; sic e. g. in Apostolis, dona charismatica pro difficillimis temporibus primaevae Ecclesiae; haec igitur potestas non est officio, stabili modo, adnexa, sed potius dicenda est personalis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz