BCCCAP00000000000000000000546

DE PERENNITATE ECCLESIAE, th. 21, n. 323 323 a) Implicite. Nam diximus supra Christum omnem sacram potesta– tem perenniter tradidisse Collegio Apostolorum atque ejusdem Capiti Monarchico; jamvero ne quidem vel minimum vestigium adest de ali– qua potestate quae laicis fuerit umquam concessa. Nunc autem, quia agitur de re maximi momenti, dicendum est ad exercitium potestatis absque dubio pertinere designationem personae quae hac sacra potestate ornari debeat. Ergo in ipsa plenitudine sacrae potestatis contineri debet saltem implicite etiam modus transferendi potestatem. Proinde tantum Apostoli et Petrus, eorumque successores, facultatem habebunt ex voluntate Christi sacros ministros instituendi. b) Explicite. l.º) Ex apostolicis scriptis. Nam Apostoli non se ex– hibent tamquam mandatarios a plebe designatos, sed tamquam Dei mi– nistros. Act 20, 28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanc– tus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam asquisivit sanguine suo (Pro interpretatione, cf. n. 335). I Cor 4, 1 Sic nos existimet horno ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. II Cor 5, 18 Omnia autem ex Deo, qui nos suscitavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerimn reconciliationis. 20 Pro Christo ergo le– gatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Tit 1, 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensa– torem (Pro interpretatione cf. n. 338). Immo Apostoli, potestate a Christo accepta, alios ministros insti– tuunt; et isti eodem modo alios successores instituere debent: De Paulo et Barnaba, post eorum evangelizationem in Derbe, Lys– tria, Iconio et Antiochia dicitur: Act 14, 22 Cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunantibus, commendaverunt eos Domino. I Tim 4, 14 Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Tit 1, 5 Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. 2.º) Antiquitas christiana. In re omnino clara, testimonia abundant; hac de causa unum alterumve memorare sufficiat. Ex s. CLEMENTE ROMANO (ca. 96) pauca reproducimus: Cuneta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere jussit ... Summo quippe Sacerdoti sua munera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius assignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Hamo laicus praeceptis laicis constringitur. Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Chris– to, Jesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo, et apostoll

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz