BCCCAP00000000000000000000546
322 DE PERENNITATE ECCLESIAE, th. 21, n. 321-323 divino, absque ulla interventione laicali. Atqui haec duo aptissime pro– bantur. Ergo. 322. Probatur: l.º) Perpetuitas potestatis in Collegio Apostolico ex– voluntate Christi. a) Christus in Mt 28, 18-20 Collegio Apostolico absolute promisit assistentiam efficacem usque ad consummationem saeculi: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, vers. 20. b) In potestate magisterii et jurisdictionis: Euntes, docete omnes gentes, vers. 19... , docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. e) In potestate ordinis, seu sanctificandi: Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti... vers. 19 (Cf. 294). Nunc autem, quia evidenter admitti non debet Christum Apostolis immortalitatem physicam concessisse, facili negotio colligitur ejus pro– missionem labi in corpus morale, in collegium videlicet perenniter sub– sistens, sive in eorum physicos successores. Ergo, ex efficaci voluntate Christi, haec triplex sacra potestas in Collegio perpetuari debet. 323. Probatur: 2.º) Transmissio perennis hujus potestatis, et qui– dem jure divino, absque ulla interventione laicali. Aliis verbis, Christus non tantum designavit homines qui hanc tri– plicem potestatem accipere deberent, sed etiam modum quo praedicta transmissio fieri debeat, absque ulla videlicet interventione laicali; quo fit ut forma democratica omnino ex voluntate ipsius Christi excludatur. Argumentum.-Illud quod Christus in constitutione hierarchica Eccle– siae statuit, nemo mutare umquam poterit quin eo ipso hanc societa– tem mutet quoad ejus essentialia. Atqui Christus statuit modum desig– nandi successores Apostolorum, seu sacros ministros, sine una videli– cet interventione laicali, et hoc reputatur in hac societate essentiale. Ergo modus transmissionis hujus potestatis, sine ulla videlicet inter– ventione laicali, perennis esse debet in Ecclesia. Majar: Ecclesia est societas a Christo positive instituta; hinc ipse solus Christus potest modo, quo Ipsi libuerit, eam constituere et, quoad essentialia modificare. Si igitur alter, proprio marte, variationes intro– duxerit in hac re, ejus essentiam afficeret; sed Ecclesia, essentialiter modificata, non jam amplius esset nec dici posset Ecclesia Christi. Minar: Probatur implicite ex his quae diximus in superioribus; ex– plicite vero, ex apostolicis scriptis et ex antiquitate christiana.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz