BCCCAP00000000000000000000546

320 DE PERENNITATE ECCLESIAE, th. 21, n. 319-320 conformius verbis o~ x.o.ncrz6cro'Jcrt•;, qnae potius aggressionem activam de– signant, ita ut sensus huc redeat: Potestates infernales, licet sint po– tentissimae et aggressivae, tamen Ecclesiam suo impetu numquam su– perare poterunt. Adversus eam. Interpretari potest: a) ad.versus Ecclesiam; b) adver– sus petram; e) adversus petram et Ecclesiam simul. Analysis grammaticalis priorem interpretationem commendat, sed in quocumque casu argumentatio suam vim retinet. Argumentatio.-His igitur prae oculis habitis, ita argumentum éon– ficimus juxta duplicem interpretationem. a) Si «portae inferi» designent mortern, et «super eam» referatur ad Ecclesiam, sequitur Christum affirmasse Ecclesiam firmiorem esse quam ipsum imperium mortis, cui onmes, Ecclesia excepta, tributum reddere debent; Ecclesia igitur, ex voluntate Christi, eadem permanebit usque ad consummationem saeculi. Si vero «super eam» referatur ad fundamentum, scilicet ad Petrum, sequitur Christum affirmasse fundamentum, seu Petrum, firmius esse morte. Petrus igitur, tamquam fundamentum, incolumis permanebit usque ad consummationem saeculorum. b) Si portae inferi designent potestatem maximam activam et aggressivam, sen potestates diabolicas maxime aggressivas, et «super eam» referatur ad Ecclesiam, sequitur Christum affirmasse potestates diabolicas maxime aggressivas numquam Ecclesiam expugnare. Ergo Ecclesia incolumis stabit contra has potestates diabolicas, usque ad consummationem saeculi. Si vero «super eam» referatur ad Petrum tamquam fundamentum, idem sequitur ac prius. 320. Probatur. b) ex Mt 28, 18. Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. 19 Euntes ergo, doce– te omnes gentes ... 20 docentes eos servare omnia quaecumque man– davi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad con– summationem saeculi. Jo 14, 16 Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut rnaneat vobiscum in aeternurn... 26 Paraclitus autem... docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. In his verbis Christus apparet tamquam omnimodam potestatem habens; in ipsis insuper Apostolis solemniter imponit missionem, cujus adimpletio erit ad finem usque mundi duratura. Haec sunt omnino cla– ra et evidentia. Nunc autem, si demonstretur Christum in hoc loco Apostolis promit– tere, et quidem absolute, suam assistentiam efficacem, ad tale munus adimplendum, eo ipso demonstratur Christum promisisse perennitatem Ecclesiae et simul perennitatem Collegii Apostolici. Atqui haec omnia plane demonstrantur. Ergo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz