BCCCAP00000000000000000000546
DE PERENNITATE ECCLESIAE, th. 21, n. 318-319 319 4. Institutio Hierarchiae definitur in Concilio Tridentino: S. q. d., in Ecclesia catholica non esse Hierarchiam, divina ordli1atlone institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris: A. S. (D 966; cf. D 960). Ejusdem perpetuitas in C. Vaticano determinatur: Quemadmodum igitur Apostolos... misit, sicut ipse missus erat a Pa– tre .(Jo 20, 21): ita, in Ecclesia sua, pastores et doctores usque ad consummationem sacculi esse voluit (D 1821). 5. Novum Testamentum atque Traditio sat clare tria hic affirmata continent. Pars l.ª: Jure divino, seu ex voluntate Christi, Ecclesia in essentialibm; eadem permanebit usque ad finem mundi. 319. Probatur. a) ex Mt 16, 16. Et ego dico tibi, qua tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ec– clesiam meam, et portae inferí non praevalebunt adversus eam. Portae inferi: 7:Ú/,a.t &)Joo, quid hoc sibi vult? a) Aliqui dicunt: 7i.Ú/,m est vox quae pleonastice unitur ad vocem &.000; juxta harre interpreta– tionem, portae inferi simpliciter significarent in/eros. Ita e. g. HARNACK, P. ScHEPENS (1). Inferi autem designant mortern, seu imperium mortis; implicite exprimeret etiam potentiam diabolicam (2). b) Alii vero dicunt 7:Ú/.rit significare totam civitatem, vel potius Po– tentiam ac fortitudinem civitatis, metonymice repraesentatam per portas. '' Atíh¡i; (scheol, infernus) significat, vel domicilium mortuorum, fic– tum ad instar carceris subterranei (ita in Vetere Testamento), vel in– fernum ipsum, vel sedem damnatorum, de quibus Jesus in parabola epulonis et Lazari (Le 16; 22). In hoc regno diabolus dominium exercet, diabolus, inquam, qui est causa peccati et mortis in mundo (Rom 5, 12). Juxta hanc opinionem, portae inferi exprimerent totalitatem poten– tiae diabolicae, seu adversae. Ita generatim auctores cum M. LAGRAN– GE (3). Non praevalebunt (ou xa.i:tax_óaoocHV); hoc verbum, in prima inter– pretatione, sumitur sensu intransitivo, ita ut sensus iste sit: imperium Ecclesiae fortius erit quam imperium mortis, cui tandem aliquando om– nia cedunt. In secunda vero interpretatione, hoc verbum. sumitur active, et est (1) HARNACK, Acta Academiae Borussicae, 32 (1918), 637-654; SCHEPENS, Rech, Selle!, 10 (1920), 269 sqs., r,t non pauci alii auctores catholici. (2) P. SCHEPENS, loe. cit., ]). 274-275. (3) Evangile selon Saint Matthieu (1928), p. 325-326.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz