BCCCAP00000000000000000000546

8 DE THEOLOGIA KERYGMATICA, n. 11-12 tifice actiones humanas in quantum sunt conformes vel difformes cum regula moralitatis, in quantum sunt licitae vel illicitae. Theologia spi– ritualis tractat de perfectione supernaturali vitae humanae; materiam systematice et Iogice disponit conformiter ad principia revelata, prout, praesertim in vita sanctorum et sub directione Ecclesiae, ad praxim deducta sunt. Tandem, theologia pastoralis designat disciplinam quae sese occupat de methodo perficiendi curam animarum. 12. Theologia ke:ryg·matica (17) .-Hic aspectus theologiae ultimis decenniis, praesertim apud theologos Universitatis Innsbruck, duce ac proclamatore P. Josepho Andrea JUNGMANN, S. I. (18), non parum in– valuit (19). Theologia kerygmatica sic breviter exposita fuit: «Illa forma me– thodice tractandi materias theologicas quae immediate et directe ke– rygma, i. e. praedicationem sacrarum veritatum praeparare et promo– vere idonea est. Secundum quam in veritatibus christianis magis valor quam veritas, bonum magis quam verum, dinamica efficacia magis quam statica conceptuum dispositio, harmonía synthetica potius quam accurata rerum distinctio respicitur» (20). Peculiaris haec methodus tractandi theologiam hoc unum quaerit: offerre generationi praesenti, in qua sensus christianus fere deperditus est, valores vitales dogmatum, necnon et ipsi ostendere revelationis divinae thesaurum fere infinitum summeque delectabilem. Bene notandum est, quod in hac theologia kerygmatica non omitta– tur propositio veritatis, sed potius primo loco et principaliter intendatur propositio boni quod allectet (21). Nihilominus, in istius rei expositione, (17) (18) (19) (20) (21) A voce graeca. «Keryomai>, quae vertitur ut praedieatio. Scripsit: Die Frohbotsehaft und unsere Glaubensverldlndigunu (Ratisbo– nae; 1936). Praeter J. A. JUNGMANN, qui etiam scripsit, Kervvmatische Fragen, in ZKathTh, 65 (1941), 153-160, novam methodum propugnaverunt : F. LAK– NER.. S. I., Das Zentralobfokt der Theologie, ibid., 62 (1938), 1-36; Jo. BAPT. LoTZ, S. I., Wissenschaft und Verkiindigung, ibid., 62 (1938). 465-502; HUGO RAHNER, s. I., Eine Theologie der Verkindigung (Friburgi, ed. 2.ª, 1939). Et plura in Zeitsch. lcath. Theol., 63 (1939), 311-349, 428-442; 64 (1940), 61-80; 65 (1941), 123-152; FR. DANDER, s. I., Christus alles in allen. Gedanlfen zwn Aufbau. einer Seclsorgsdogmatik (Oeni!)onte. 1939); Jo. P.~s– CHER, Die Frohbotschaft im wort, in ThGl. 33 (1941), 41-47, 155-161. Hanc theoriam crisi subjecerunt : A. STOLZ, O. S. B., De theo1ogia keryg– matica, in Ang., 17 (1940), 337-351; CORNELIUS FABRO, Una nuova teología: la «Teología della Predicazione», in DivThom (Pi\ 45 (1942), 202-215; .J.'HADDAEUS SoIRON, o. F. M., Die Theologie des góttlichen Wortes. IV. Zur Fraoe der sogenannten Verldlndigungsthcoloaie, in Wiss. Weiscl!., 6 (1939), 223-244; Mrcn ScHMAUS, S. I., Katholische Dogmatik, II (1938). p. V sqs.; H. WEISWEILER, s. I., Theo/ogie der Verlcilndigung, in Scholastil:. 13 (lfl38), 481-489; ADOLFO DE LA MADRE DE Dros, Teología /cerigmática, in RevEspT, 10 (1951), 480-482, aliique. Bona expositio totius quaestionis apud B0NAVENTURA A MEHR, O. F. M. Cap., De Historia praedicationis... scientifica pervestiaatione. in Goll. Franc., 11 (1941), 376 sqs. Cfr. etiam M. NrcoLAU, S. I., Etapas del proceso teo– lógico, in EstEccl., 19 (1945), 192-196. Bib!iographia amplissima usque ad annum 1950 in La Smwla Gattolira, 78 (1950), 350-356. Pastea diversa studia prodiere : cfr. EphThLov., recensio– nes bibliograph1cae. I. ZEIGETh, De conditione Theologiae moralis hodiernae, in Periodica de re morali... , 28 (1939). 186. c. JouRNET, Introduction a la théologie (Parisiis, 1947), c. 4. quid simi!e defendit, cum affirmat : Theologia scholastica ad internam immutabilem– que doctrinae virtualitatem attendit, sed abstrahit a temporalibus adjunc-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz