BCCCAP00000000000000000000546

DE PERENNITATE ECCLESIAAE, th. n. 316-317 317 Ad potestatem denique rnagisterii spectat custodia infallibilis to– tius depositi revelati, et ejus authentica explicatio. Notare tamen oportct quod in quolibct organismo vitali detur lex progressus, vi cujus ens vivum, suam identitatem substantialem con– servans, multa sibi assimilat et in dies crescit; cum igitur Ecclesia, a Christo instituta, sit etiam organismum vitale, non potest ab hac lege progressus liberari; sed bene attendas ad ejus progressum, nam in tan– tum verificatur in quantum res divinae, antea occultae in deposito re– velationis, nunc nova luce percipiuntur; progressus enim in Ecclesia spectat ad realitatis cognitionern, non vero ad id quod revelatum fuit vel institutum, nam hoc ultimum semel pro semper immutatum manet. Accidentalia in Ecclesia Christi considerari debent ea quae sunt ins– titutionis mere ecclesiasticae, e. g. cardinalatus, patriarchatus, proba– biliter ordines minores, et innumerae leges Juris Canonici; uti patet. in his rebus mutationes dari possunt, quin tamen Ecclesia vel minimum quid in essentialibus mutetur. Regimen collegiale et rnonarchicum, quid ~ibi velint, jam in superio– ribus abunde dictum fuit (n. 287 sqs.). Dicimus in thesi: l.º) Quod societas, a Christo fundata, in suis elementis essentiali– bus, sit usque ad finern rnundi duratura, et quidem sine ulla essentiali corruptione; ab ulterioribus determinationibus in hac parte praescin– dimus. 2.º) Quod idem dicendum sit de constitutione hierarchica hujus so– cietatis, in quantum scilicet auctoritas, quae est elementum essentiale omnino requisitum ad subsistentiam societatis, semper residere debeat in quodam Collegio, directe a Christo determinato; quapropter auctori– tas Collegii, etiam in posterum, designanda erit sine ulla dependentia a suffragio populari, et regimen collegiale, in Ecclesia ab ipso Funda– tare institutum, semper excludat necesse est regimen democraticum; hoc, ut videtur, importat jus designandi personas Collegii. Attamen, quin hoc jus laedatur, non denegatur aliqua participatio laicorurn pro mera designatione personae, sicut fit in Concordatis. 3º) Idem dicendum de constitutione monarchica. Causam tamen intimam praedictae indefectibilitatis non in constitutione seu structura interna, sed in efficaci protectione divina reponimus. 317. Adversarii.-Sunt duplicis generis: 1. 0 ) Rationalistae et Modernistae, qui non admittunt ullam proprie– tatem supernaturalem in Ecclesia; pro istis, Ecclesia, utpote societas mere humana, deficere potest ex toto vel ex parte, non aliter ac quae– libet alia societas naturalis. 2. 0 ) Illi qui in Ecclesia aliquid supernaturale admittunt, duobus mo– dis profitentur Ecclesiam in decursu temporum mutatam fuisse.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz