BCCCAP00000000000000000000546

316 DE PERENNITATE ECCLESIAE, th. 21, n. 315-316 ART. III De perennitate Ecclesiae. TBESIS 21.a: Jure divino, seu ex voluntate Christi, Ecclesia in essentialibus eadem permanebit usque ad finem mundi (I), ideoque ejusdem regimen tum CoHegiale (H), tum monarchicum (III) perenne erit. 315. Connexio materiae.-Jam in superioribus probatum est Chris-– tum societatem externam et visibilem his in terris instituisse, quam societatem Ecclesiam nominamus; probatum etiam est Christum hanc societatem hierarchice constituisse, quatenus auctoritatem collegialem coetui Apostolorum commisit, supremam vero potestatem super omnes Apostolos et super omnem Ecclesiam, uni Apostolo, personae scilicet physicae Petri; forma igitur hujus societatis est oligarchico-monar– chica. Status quaestionis.-Nunc autem quaeritur utrum haec omnia Chris– tus ad tempus tantum statuerit, an, e contra, semel pro semper, et us– que ad consummationem saeculi, sint, ex voluntate ipsius Christi, du– ratura. Respondemus in thesi affirmative. 316. Explicatio terminonnn.-Jure divino. Illud dicitur de jure di– vino, quod proccdit ex praecepto divino; jus enim divinum hurnanam procedentiam excludit; proinde, ubi tale jus divinum adesse comprobe– tur, nulla erit potestas humana quae possit illud mutare vel abolere, nam hoc reservari dicendum est ad divinum beneplacitum. In essentialil>us. Quia agitur de societate positiva, evidens est quod ejus elementa essentialia quaerenda sint in dispositionibus divini Fun– datoris; cum igitur essentialia jam fuerint determinata, hanc regulam applicare debemus: illud elementum essentiale, divinitus jam determi– natum, sive procedat ex natura rei, sive ex causa extrinseca, puta ex efficaci assistentia divina, necessario permanebit dum societas ipsa sub– sistat. Nunc autem, quaenam, de facto, in Ecclesia Christi considerari de– beant ut essentialia, quaenam vero ut accidentalia? Essentialia in Ecclesia Christi considerari debent saltem ea quae spectant ad triplicem potestatern, jurisdictionis videlicet, ordinis et ma– gisterii. Ad potestatem jurisdictionis spectat regimen hierarchico-monar– chicum. Ad potestatem ordinis spectat administratio sacramentorum Novae Legis, cum qua intime connectitur infusio tum gratiae tum virtutum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz