BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 313-314 313 clesiae solus gestabat, audire meruit: «Tibi dabo claves regni cae– lorum.» Has enim claves non horno unus, sed unitas accepit eccle– siae (28). S. LEO MAGNUS ( 440-461): Et ego, inquit, dico tibi... quia tu es Petrus: id est, cum ego sim invio– lab1lis petra, ego lapis angularis, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam... De tato mundo wius Petrus eligitur qui et uni– versarum gentium vocationi et omnibus apostolis cunctisque Eccle– siae patribus praeponatur; ut quamvis in populo Dei multi sacer– dotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus .(29). Proinde, denuo, diversis ac variatis formulis, primatum jurisdictio– nis expositum audivimus:-summa rerum de pascendis ovibus, Petro tra– ditur-(Origenes)-Apostolorum summus et prínceps (S. Cyrill. Hieros.) -super unum aedificat Ecclesiam (S. Cyprianus)-Fundamentum Eccle– siae ... ex voluntate Christi, cui et Paulus sese subjicere debet (M. Vic– torinus).-Fundamentum Ecclesiae (S. Greg. Naz.).-Princeps super om– nes thesauros Ecclesiae (S. Ephrem)-Ubi Petrus, ibi Ecclesia (S. Am– brr::sius)-Petrus non Hierosolymorum, sed totius orbis, sedem accepit (S. Chrysost.)-De toto mundo unus Petrus eligitur omnibus praeposi– tus (S. Leo M.). Monumenta archaeologica. Aliud testimonium «virtuale et objecti– vum» (30) sunt monumenta archaeologica, scilicet imagines seu pictu– rae antiquissimae. Viri in his rebus peritissimi (31), ad has conclusiones pervenerunt: Conditio Petri apparet specialissima; ejus dignitas primatialis ejus– que exercitium pluries symbolice indicantur: Petrus, e manibus Jesu, librum Legis recipit, sub hac inscriptione: Dominus legem dat; re– praesentatur ut bonus Pastor, ovem in humeris portans; apparet cum symbolo clavium, vel sedens super petram. Figura Christi repetitur 440 vicibus; Petri, 212 vicibus; Pauli, 47 vicibus; Collegii Apostolici cum Petro, 30 vicibus (32). 314. Ohjectiones.-Objectio V: Textus Mt 16, 18-20 genuinus esse nequit, n~m in re tanti momenti alia evangelia synoptica promissionem Primatus silentio non praeterirent, maxime cum, aliis in locis, confessionem Petri afferant: sic Me 8, 29, et Le 9, 20. (28) Sermones, 295, 2, 2; ML 38, 1336; R 1526. (29) Sermones, 4, 2; ML 54, 149; cfr. R 2191. (30) DIECKMANN, De EcC'lesia (1925), n. 505. (31) R. GAnrruccr, Storia clcll' Arte Cristiana nei primi atto secoli el ella chicrn, voL I, 6 (1872-1880): S. SCAGLIA. O. C. R., S. Petri Primatus et nraeropatirne ex Archeologiae testimoniis ( 1910); J. WILPEET, Chronologie cler altchristli– c,hen Sarlw¡1hage, in Rümi'sche Q,wrtalschrift, 30 (1916), p. 22. (32) GARRUCCI, Op, cit.,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz