BCCCAP00000000000000000000546
312 DE CO"NSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 313 S BASILIUS (ca. 375) de B. Petra dicit quod sit. Omnibus discipulis praelatus _(21). s. GREGORIUS NAZIANCENUS (ca. 380): Vides quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis atque electione dignis, hic Petra vocetur, atque Ecclesiae fundamenta in fidem suam accipiat (22). s. AMBROSIUS (ca. 393): Ipse est Petrus cui dixit: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedifl– cabo Ecclesiam meam.» Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia, ibi nulla mors, sed vita aeterna .(23). s. HIERONYMUS (ca. 393): Super Petrum fundatur Ecclesia; licet id ipsum in alio loco super om– nes apostolos fiat, et cuncti claves regni caelorum accipiant, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur ut capite constituto, schismatis tollatur oc– casio (24). :cea. 374-9): Ego nullum primum nisi Christum sequens beatitudini tuae, id est ca– thedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedifica– tam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profa– nus est. Si quis in Noe arca non fuerit, peribit regnante diluvio (25}. s. CHRYSOSTOMUS ( ca. 395): Quod si quis dixerit: Cur ego Jacobus Jerosolymorum thronum acce– pit?, respondeo: Petrum non throni hujus, sed totius orbem docto– rem a Christo statutum esse (26). Quem toti orbi terrarum praefecit, Petrum, cui claves regni caelorurn dedit, cujus arbitrio et potestati cuneta permisit _(27). s. AUGUSTINUS ( ca. 413): Dominus Jesus discípulos suos ante passionem suam, sicut nostis ele– git... Inter hos apostolos paene ubique solus Petrus totius Ecclesiae meruit gestare personam. Propter ipsam personam, quam totius Ec- (21) De J1tdicio Dei, 7; MG 31. 672 (22) Orationes, 32, í.8; MG 3S, 193. (23) Enarr. in 1;; l'salmos david., 40, 30; ML 14, 1082; R 1261. (24) Adv. Jovinian., 1, 26: ML 23, 247; R 1379. (25) Ep. ad Dama.mm, ML 22, 355 : R 1346. (26) In Joann., hcmilia 88; MG 59. 480. (27) Oratio in S. Ignat., 4; MG 50, 591.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz