BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th, 20, n. 313 311 ÜRIGENES ( ca. 240). Petro cum summa rerum de pascendis ovibus traderetur, et super ipsum velut super terram fundaretur Ecclesia, nullius alterius ab eo virtu– tis confessio nisi caritatis exigitur (15). s. CYPRIANUS ( ca. 250). Dominus ad Petrum: <<Ego tibi dixi, inquit, quia tu es Petrus, etc.>. Super unum aedificat Ecclesiam (Eidem post resurrectionem suam dicit: «Pasee oves meas» et illi pascendas oves mandat (16). Tamen mens Cypriani, circa totalitatem doctrinalem primatus, non ita clara videtur (cf. n. 356). CYRILLUS HIER0S0LYMITANUS (a. 348): Petrus Apostolorum swnmus et prínceps coram vili ancillula ter Do– minum negavit, sed poenitudine tactus flevit amare... atque idcirco non solum negationis hujus veniam accepit, verum etiam apostolicam dignitatem sibi conservatam retinuit (17). MARIUS VICT0RINUS (ca. 365): Si in Petro fundamentum Ecclesiae positum est ut in Evangelio dictum; cui revela.ta erant omnia Paulus scivit videre se debere Petrum, quasi eum cui tanta auctoritas a Christo data esset, non ut ab eo ali– quid disceret (18). s. EPHREM (ca. 360): Simon, discipule mi, ego te constitui fundamentum Ecclesiae sanctae. Petram vocavi te antea, quia tu sustinebis omnia aedificia; tu es inspector eorum, qui mihi aedificant Ecclesiam in terra; si quid reprobum aedificare velint, tu fundamentum reprimas eos; tu es caput fontis a qua hauritur doctrina mea, tu es caput discipulorum meorum; per te omnes gentes potabo; tui est suavitas illa vivifica quam largior; te elegi ut fiis in mea institutione velut primogenitus et r.eres efficiaris thesaurprum meorum; claves regni mei dedi tibi. Ecce principem te constituí super omnes meos thesauros (19). Al\1BR0SIASTER (ca. 375): Prior secutus est Andreas Salvatorem quam Petrus: et tamen Primatum non accepit Andreas, sed Petrus (20). (15) In Romanos, comm. 5. 10; MG 14, 1035. (16) De cath. Ecclesiae unitate, 4; ML 4, 498; R 555. (17) Catechese,s, 2, 19; MG 33, 408; R 810. (18) In Epist. ad Gal., 1, 18; ML 8, 1155. (19) Sermones in 11 ebdomadam sanctam, 4, 1; ed. Lamy, l, 412; R 706. (20) In 2 Cor 12, 11; ML 17,332.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz