BCCCAP00000000000000000000546

310 DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 312-313 16, 18-20; sed inde non sequitur Lucam in suo Evangelio strictum ser– vasse silentium de promissione Primatus, nam sumas Le 22, 32 illudque compares cum Mt 16, 18: Mt 16, 18 Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Le 22, 32 Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et videbis Petrum, in utroque loco, repraesentare firmitatem, in Mt quidem, ut jam probavimus, per jurisdictionem plenam, in Le autem, per infaliibilitatem in docendo, saltem tempore passionis (cf. n. 430). Sed hic jam quaeritur utrum verba Le possint, immo et debeant, intelligi de plena jurisdictione, ratione durationis indefinitae per saecula? Respondendum est quod si verba Le seorsim sumantur, difficulter illud, saltem apologetice, ex eis erui possit; si vero verba Le sumantur post demonstrationem jam factam promissionis Primatus jurisdictionis ex Mt 16, 18, jure adduci possunt tamquam confirmativa, etsi non cum absoluta certitudine (apologetice loquimur) (cf. n. 430). 313. Nova confirmatio.-Merito asserere possumus Primatum juris– dictionis fuisse Petro in Mt 16, 18-20 clare promissum, et in Jo 21, 15-17 clare etiam Petro collatum. Nunc autem, viri eximii antiquitatis, nempc Sti. Patres, eosdem fontes ac nos p:rae oculis habuerunt; ac inde quam maxime nostra interest scire quaenam fuerit eorum opinio circa hanc rem tan ti momenti. Pauca eorum testimonia seligamus (11): TERTULLTANUS (ca. 200) (De praescriptione) in triplici Matthaei me– taphora jurisdictioncm, Pedro datam, agnoscit (12). Alibi et jurisdictio– nem Ecelesiae concessam confitetur: Nam etsi adhuc clausum putamus caelum, memento claves ejus híc Do– minum Petra et per Petrum Ecclesiae reliquisse (13). Jam Montanista declaratus (ca. 217-223), adhuc Petro potestatem concedit, non Ecclesiae: Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et dabo tibi claves, non Ecclesiae (14). (11) Plura e. g, apud ZAPELENA, De Ecclesia Christi (1950), P. 238-'.'•16; I. SALA- VERRI, Sacrac Theol. Swnma, I, p. 559-564. (12) ML 2, 34. (13) ildv, Gnosticos, c. 10; ML 2, 142. (14) De pudicitia, '.ll; ML 2, 1024; R 387.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz