BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSTITUTIONE ECCLESIAE, th. 20, n. 311-312 309 b) Ex interpretatione hujus metaphorae. Pastores dicuntur duces supremi populi Israelitici; sed etiam ipse Jahweh hoc ipso nomine Pas– toris Supremi insignitur; nunc autem, tempore messianico, hoc ipsum officium supremum Dei ad Messiam transfertur, ad Messiam scilicet, qui a Prophetis praeannuntiatur tamquam Pastor per anthonomasiam, cujus erit oves non tantum quaerere sed etiam pro ipsis vitam offerre in holocaustum; ipse denique est qui seipsum nobis praebet tamquam Bonum Pastorem (Jo 10, 14). Denique tandem, sicut Jahweh elegerat Messiam, sic pariter Chris– tus Messias alimn pastorem eligit, Pt'trum videlicet, in cujus potestate erit novum gregem regere et custodire ut inde vita ejus supernaturalis producere valeat fructus vitae aeternae; ut autem haec omnia fiant, Cbristus potestatem supremam et efficacem Petra commisit. Haec est unica possibilis explicatio Jo 21, 15-17 ,quae ceteroquin ple– ne satisfacit, ac ideo vera censenda est. Ergo ex Jo 21, 15-17 probatur collatio potestatis jurisdictionis supre– mae, Petra a Cbristo concessae. 312. Confirmatio.-Licet testimonia statim afferenda, sive seorsum sive simul sumantur, nullam vim probativam habeant si a testimo– niis jam allatis separentur, tamen valorem confirmativum non spernen– dum possident, nam ea, quae usque modo dicta sunt, optime explican– tur; si vero a thesi sejungan tur, difficulter omnino intelliguntur. Facta praecipua summatim recenseamus: l.º) Mutatio nominis Petri. Ait Jesus: Jo 1, 42 Tu es Simon, Filius Jona; tu vocaberis Cephas. Me 3, rn Et imposuit Simoni nomen Petrus. Jamvero mutatio nominis, in Sacra Scriptura, non sine notabili atque mysteriosa causa verificari consuevit. In Veteri Testamento mutatio nominis ter evenit: novum nomen imponitur Abrahae (Gen 17, 15), Sarae (Gen 17, 15) et Israeli (Gen 32, 28; 35, 9). 2.º) Petrus venit primus in omnibus catalogis (Mt 10, 2 sqs. et loe. parallel.; Act 1, 13: cf. n. 290, b), et quoties ejus nomen cum aliis recensetur (Mt 4, 18; 17, 1; Me 13, 3; Le 8, 51; Jo 21, 2). Exceptiones I Cor 1, 12 et Gal 2, 9) ex contextu optime explicantur atque regulam communem confirmant. Primurn ( ,:pc"ii,l)d Ivlatthaeus Petrum vocat, non quia ei competat priorítas vocationis, nam prius Andreas vocatus fuerat, nec príoritas aetatis, nam nullibi de hoc constat. Ergo primus vocatur propter priori– tatem dignttatis 3. 0 ) In Actibus Avostolornm, Petrus praeeminentem locum occupat in prima actuatione Apostolorum (legas duodecim priora capita). 4.º) In Le 22, 32. Verum est quod Lucas pericopem Caesaraeae Phi– lippi consignavit (Le 9, 18-20) quin aliquid dixerit de promissione Mt

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz