BCCCAP00000000000000000000546

308 DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 311 Ipse Jahweh, in psalmis, Pastor populi Israel exhibetur: Ps 22 .(23), 1 Dominus regit me, et nihil me deerit (9). .(In versione... : Dominus pascit me: nihii mihi deest.) Ps 70 (80l, 1 Qui rcgis Israel intende, qui deducís velut ovem Joseph (In versione Instituti Biblici pro usu liturgico: Qui pascis Israel, ausculta, qui ducis, velut gregem Joseph). Haec dicuntur de David: II Reg 5, 2 Dixit autem Dominus ad te: Tu pasees populum meum Is– rael, et tu eris dux super Israel .(Cf. Ps 77 (78), 71-72). Apud ISAIAM, Cyrus rex a Jah,veh vocatur, pastor: Is 44, 28 Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Uti vides, in sacris Litteris pastores appellantur duces, reges, Deus. Christus; evidenter igitur in his locis pastor idem est ac rector, seu ille qui jurisdictionem plenam exercet. Haec metaphora notissima etiam erat in litteratura profana, nam in ea reges ac duces populorum vocantur -;:0[¡t2v2:; ),w,iv; sic, e. g. hoc nomine designantur in Homero, Agamenon, Menelaus, Achilles et Rec– tor (10) Nunc autem, si haec omnia ad unum redigere velimus, dicendum est Christum Petro supremam potestatem jurisdictionalem sub hac me– taphora tradere intendisse; prcbatur: a) Ex obvio sensu hujus metaphorae pastoris, nam ad pastorem pertinet oves ad pascua ducere et reducere, eas invigilare et defendere; ad hoc autem requiritur ut pastor de ovibus curet ita ut grex unitus sit quin oves per unam alteramve viam devient; requiritur insuper ut pastor curam habeat de ovibus aegrotis, easque ab aliis benevalentibus arceat, pericula praeveniat, inimicos expugnet ... Nunc autem, Petrus est pastor alicujus societatis religiosae; ad hoc autem ut munere pastoris rite fungatur, necesse est quod ejus aucto– ritas suprema et jurisdictionalis se extendat ad omnia et singula mem– bra hujus societatis, nullo tamen excepto, nam secus talis societas non posset esse arctissime unita; necesse est etiam quod ejus potestas tam efficax sit ut ejus vitam supernatmalem alere possit, ne secus grex spiritualis deficiat ratione inimicorum sive ab extrínseco sive ab intrin– seco provenientium; denique necesse etiam est ut Petrus potestatem habeat ut gregern conservet ei administrando tum sanam doctrinam tum gratiam supernaturalem. Evidens omnino est quod ad impletionem hujus muneris absolute requiratur potestas suprema Petri, et quidem jurisdictionalis. (9) In versione commissionis Biblicae: Dominus pascit me: nihil mihi deest. (10) !liada, II, 243; IV, 414; Odisea, IV, 533; XIV, 497.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz