BCCCAP00000000000000000000546

DE THEOLOGIA MORALI, SPIRITUALI, n. 9-11 7 scientifice subsidia et adjumenta cum fructu adhibere assuescant> (Ordinationes.. ., a. 18, § 2). «In quaestionibus speculativis sive Theologiae sive Philosophiae adhi– beatur methodus quam ,;cholasticam vocant, non neglecta, tam in proponendis argumentis quam in afferendis, disputandis, solvendis difficultatibus, forma syllogistica. Hac autem methodo auditorum merites ita excolantur. ut apti paratique efficiantur non solum ad falsa systemata ertoresque antehac exortos dijudicandos et refutan– dos, sed etiam ad discernendas et ex veritate ae,;timandas senten– tias novas quae forte in disciplinis theologicis et philosophicis exo– riantur» ( Ordinationes .. ., a. 18, § 3). De exercitationibus autem ac de disputationibus Constitutio Aposto– Hca statuit: «In singulis Facultatibus, praeter lectiones, fiant exercitationes, quibus auditores scientiam investigandi methodum et artem proponendl etiam scriptis ea quae :;;tudio assecuti sint, sub ductu Professorum addiscant» .Cart. 30, § 1). «In Facultate Theologica et Philosophica habeantur disputationes scho– lasticae, quibus auditores doctrinam penitus cognoscere, dilucide exponere, efficaciter tueri assuescant» _(lbid., § 2). Etsi S. Sedes praescriptiones, de quibus rnpra, pro Universitatibus et Facultatibus erectis cum jure conferendi gradus academicos, desti– naverit, tamen etiam pro Seminariis omnibus earum applicatio peru– tilis et proficua censetur (15). Ac de facto, ubique, Seminaria non pauca jam a multis annis principia laudata in praxim redegerunt. 10. Theologia speculativa, seu theoretica, et practica.-Haec deno– minatio desumitur ex objecto. Theologia enim speculativa directe et immediate intendit contemplationem veritatum in quantum hae verita– tes fuerunt a Deo revelatae et ab Ecclesia Catholica tamquam dogmata propositae; theologia, e contra, practica intendit ex professo et directe considerare actus humanos in quantum directione in finem indigent. Tamen inter utramque intima datur relatio et mutua compenetratio, uti optime dicit S. BONAVENTURA: «scientia theologica pro fine habet tum contemplationem tum ut boni fiamus, principaliter tamen ut boni fiamus» (16). 11. Theologia moralis, spiritualis, pastoralis, nihil aliud sunt nisi diversi aspectus theologiae practicae. Theologia moralis considerat scien- (15) Nuperrime, occasione Constitutionis Apostolicaa «Sedes Sapientiae» de die 31 maji 1956, A.AS , 48 (1956), 354-365, S. Congregatio de R€ligiosis edidit «Statut:1 Generalia)), in quibus tironibus religiosis imponuntur normae. lis supra a nobis expositis valde conformes; cfr. art. 44, § 2, n. 2; § 4, n. 1; art. 45, § 3, n. 2; § 5. ( 16) In I Sent., proem. 2, 3; opera (Quaracchi), I, 13. Secundum S. THOM. theo– logia «magis est speculativa quam practica, quia principalius agit secun– dum quod per eos ordinatur horno ad perfectam Dei cognitionem, in qua. aeterna beatitudo consistit» (I. q. 1, a. 4). Tamen S. THOMAS, de intima. compenetratione utriusque aspectus, loquitur. Proinde divergentia. non vi– detur fundamentalis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz