BCCCAP00000000000000000000546

DE CONSTITUTIONE MONARCIDCA, th. 20, n. 310 305 310. Objectiones.-Objectio l.ª: Ait Jesus: «Tu es Petrus»; pastea vero, ipse Jesus, seipsum designans, sequitur: «Et super hanc petram aedifical!o Ecclesiam mcam». Et, hoc eodem sensu, pastea scribit Paulus: «Fundamentmn enim aliud nema potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus» (I Cor 3, 11). Respondeo: a) Hanc e;.plícationem Veterum Protestantium jam a ionge reje– cerunt, tamquam penitus gratuitam ac omnino ridiculam, ipsi acerrimi adversarii Primatus Petri. b) Praeterea, verba Pauli referuntur ad monumentUJn doctrinale, cujus funda– mentum Evangelium Christi necessario esse debet; contextus enim agit de cultura et aedificatione singulorum fidelium; Matthaeus, e contra, loquitur de auctoritate societatis quam Christus fundaturus est. Certe, etiam fundamentum hujus societatis, seu auctoritas suprema, est atque semper erit, Christus invisibilis; sed id minime unpedit quominus a Christo statui possit aliud fundamentum visibile et secundarium, nempe vicarius Christi in terris. Objectio 2.a: Concedamus, inquiunt alii, Christum in hoc loco agere de funda– mento; sed fundamentum non vocatur ipsa persona physica Petri, sed Petrus in quantum est symbolum fidei; ita ut sensus sit: fides fidelium est fundamentum Ecclesiae. Respondeo: a) Si ita hic Jocus interpretari debeat, quaero; cur persona physlca Petri iterum atque iterum nominatur?; contextum personam physicam Petri exigere, nimis clarum est quam ut probatione indigeat; Christus igitur ad personam physi– cam, non vero ad fidem symbolicam sese dirigit. b) Praeterea, vers. 19, in qua claves atque potestas ligandi promittuntur et in qua rursus eadem idea versiculi 18 aliis verbis declaratur, id ipsum confirmat. e) Hoc tantum adversariis concedí posset, nempe quod fides Petri, quodam sensu, causa exstiterit suae electionis in Primatum, tamquam praemium suae confessionis, atque, in hoc tantum sensu, fides Petri esset, causaliter, fundamentum Ecclesiae, non vero formaliter, nam Jesus personam physicam Petri instituit tamquam fundamen– tum Ecclesiae. Ohjectio 3.-': Insistunt tamen adversarii dicendo, quodsi in vers. l3 agatur de persona physica Petri, adhuc locus ita interpretari posset: Christus loquitur Petro tamquam delegato Apostolorum; hoc evincitur: a) Ex contextu, nam Jesus omnes interrogat; unus autem, nempe Petrus, nomine CJllegii respondet. b) Ex eo quod Paulus in verbis asserat Apostolos, seu Collegium, fundamentum Ecclesiae constituere : «Estis cives sanctorum et domestici fidei, superaedificati super fundamentum apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu11 (Eph 2, 20). Si igitur haec interpretatio est possibilis, necesse non est recurrere ad interpre– tationem Catholicorum, secundum quam ipsi personae physicae Petri Primatus ju– risdictionis promitteretur. Respondeo: a) Hanc mterpretationem non esse possib1lem ex eo probatur quod Petrus ex inspiratione Patris, minime vero nomine aliorum, seu delegatione, respon– deat: «Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus»; in textu igitur clare affirmatur etiam Petrum suam propriam sententiam in medium protulisse. b) Sed, etiamsi concederetur Petrum nomine aliorum respondisse, ex eo nemo jure concludere posset praemium, seu promissionem directionis Ecclesiae, ad omnes apostolos se protendisse, nam circa talem collectivam designationem, de facto, nullum, ne quidem remotum, adest vestigium. e) Praeterea, textus Paulinus non est ad rem, nam Paulus non agit de funda– mento sociali, nec de regimine Ecclesiae, sed de fundamento doctrinali, seu de doc– trina Christi fidelibus communicata, ita ut sensus sit: Prophetae et Apostoli, sua prnedicatione, fundamentum posuerunt fidei Ephesiorum. THEOL, F'UNDAMENT.-22.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz