BCCCAP00000000000000000000546
304 DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 308-309 dam: «Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit... » (Apoc 3, 7). «Ego sum primus et I1ovissimus... , et habeo claves mortis et inferni)) (Apoc 1, 17-18). Quae cum ita sint, vere dic::idum est Christum nullam aliam meta– phoram aptiorem adhibere potuisse ut ostenderet se Petro communicare potestatem omnium supremam, ipsam scilicet quam ipse Christus Mes– sias habebat in regno caelorum. Rursus in hac metaphora continetur tum plenitudo potestatis le– gisla-tivae, judicialis et exsecutivae, tum potestas suprema et universalis erga omnes et singulos homines hujus societatis. 309. 3.º) Metaphora ligandi atque solvendi continet jurisdictionem primatialem. Uti jam dictum est (cfr. n. 292), etsi haec metaphora «ligandi-sol– vendi» apud semitas, tempore Christi, aliquando exprimeret facultatem aliquid prohibendi vel permittendi, tarnen potius significabat potesta– tem cleclarandi aliquid prohibitum vel permissum fuisse; erant igitur termini juridici, quibus aliqua potestas indicabatur. Aequivalentia, seu versio juridica, verborum Christi, jam nitida splendet: Quodcumque ligaveris super terram. Quodcumque solveris super terram. His verbis aliqua promittitur facultas praecipiendi, ordinandi, leges ferendi, conscientias ligandi ( erit ligatum et in caelis), et quidem sine ulla limitatione locorum aut personarum; cum extensione, ergo, ma– xima et amplissima. Uti primo intuitu apparet, potestas, in hoc loco Petro promissa, lon– ge transcendit potestatem illam rabbinis concessam pro casibus diffi– cilioribus, in quibus lex authentice tantum declarari debebat; ille igi– tur qui Petrum mere casuistam definiret, verba Christi a genuino eorum sensu plane deflecteret, siquidem verba Christi clare ostendunt juris– dictionem :mpremam. Ita etiam sentiunt non pauci Protestantes, et ipse LOISY (3). Conclusio: Harum metaphorarum intimam concatenationem nemo est qui non videat; quaelibet metaphora, seorsum sumpta, argumentum apodicticum nobis praebet; attamen valde commendandum est ut si– mul sumptae considerentur, nam Jesus hac intentione eas nobis pro– posuit. Denique, opus est in praesenti ut nostram thesim roboremus ex refu– tatione difficultatum, quae, jam a saeculis, a nostris adversariis ite– rantur. (3) «Une explication plus large de ce formule est réclamée par le texte. :i:,es décisions de Fierre ne sont pas des opinions de casuiste, des interpreta– tions scolastiques d'un texte légal, mais véritables régles et de lois». LorsY, Synopt., II, p. 12; cfr. PIROT, La Sainte Bible, t. IX, P. 220.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz