BCCCAP00000000000000000000546

302 DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 307 Jamvero, in Mt 16, 16 Petrus evidenter exercere debet munus funda– menti societatis aedificandae, nempe Ecclesiae; comparatio erat, ad hoc, aptissime selecta, et, ut jam vidimus, a Judaeis, ab antiquissimis tempo– ribus, nota. Nunc autem, mentem Christi in forma syllogistica et juxta modulas hodiernae jurisprudentiae, his verbis exprimere possumus: Illud ipsum quod pro aliqua domo materiali est fundamentum soli– dum et inconcussum, erit Petrus pro aedificio sociali, nempe Ecclesia Christi. Atqui, pro domo materiali, fundamentum petreum est ratio ejus unitatis et cohaesionis et consistentiae. Ergo Petrus, pro Ecclesia Christi, esse debebit ratio ejus unitatis et cohaesionis et consistentiae. Jamvero unitas et consistentia et cohaesio in aliqua societate ne quidem concipi possunt sine auctoritate, et in societate perfecta juris– dictio suprema omnino est necessaria. Ergo in Ecclesia, societate per– fecta, auctoritatem supremam, seu, omnimodam jurisdictionem, ex vo– luntate Christi, Petrus habere debet. Ambitum, seu extensionem hujus auctoritatis supremae, in hac me– taphora contentam, attente consideremus: Plenitudo potestatis, quam metaphora exigit, necessario comprehen– dere debet illa media omnino requisita ad unitatem hujus societatis effi– ciendam et conservandam, necnon ad unitatis defensionem contra hu– jus societatis inimicos tum intrinsecos tum extrinsecos. Id autem obti– netur per supremam potestatem legislativam, judicialem et exsecuti– vam. Ergo Petrus hac potestate carere non potest. Praeterea, ut potestas, de qua in metaphora, vere sit plena, suprema et universalis, Petrus habere debet, et quidem vi muneris, subditos om– nes omnino homines tum singillatim tum collective sumptos, qui ad Ecclesiam ingressi fuerint; nam, iterum atque iterum dicimus, hic est sensus hujus metaphorae; fundamentum petreum alicujus domus ma– terialis suum influxum unitatis et cohaesionis et consistentiae exerceat necesse est in omnes omnino partes ipsius domus. Et Petrus, ex volun– tate Christi, est fundamentum petreum Ecclesiae. Notare etiam oportet quod, cum agatur de societate religiosa, vincu– la lHurgica et symbolica sint omnino necessaria ad custodiendam uni– tatem et cohaesionem hujusmodi societatis, eo quod unitas et cohaesio membrorum istius societatis per prius in unitate fidei nitantur: qua– propter necesse est quod Petrus, utpote fundamentum domus a Christo institutae, potestatem accipiat sufficientem proponendi et interpretandi veritates revelatas, eo quod istae veritates sint ratio potissima hujus so– cietatis christianae; hane potestatem appellabimus pastea potestatem authenticam et infallibilem. Denique, ad tempus quod attinet, dicendum est quod potestas, Petro promissa, usque ad finem mundi erit duratura, eo quod portae inferni, id est, vis inimicorum quae est maxima et potentissima quae excogitari potes( non praevalebunt adversus eam, sive haec expresio: ad eam refe– ratur ad Ecclesiam, sive ad petram cujus est fundamentum. Haec omnia uno tantum verbo exprimit Christus cum ait «Eccle

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz