BCCCAP00000000000000000000546
DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 306-307 301 306. Sed statim dices: quare in re tanti momenti Christus usus non est terminis explicite juridicis? Interrogatio valeret si Christus, juxta nostrum modum occidentalem dicendi, locutus fuisset. In memoriam enim revocare oportet quod divinus pedagogus terminis et figuris semper usus est suis auditoribus appropriatissimis, a nostris usibus plane diversis, sive ratione loci, sive ratione temporis. Nunc autem, metaphorae, a Christo in hoc loco adhibitae, omnino fa– miliares enrnt illis qui utebantur libris sacris, necnon et auditoribus rab– binorum; sic e. g. metaphora fundamenti petrei, apud ipsos, notissima erat, uti ex sequentibus exemplis demonstratur: «Lapidem quem repro– baverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli» .CPs 117, 22). Et Isaias: «Ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem angularem» :Us 28, 16). Agitur in his locis de novo foedere a Christo promulgando (cf. applicationem ipsius Christi in Mt 21, 42-44). Paulus eamdem metaphoram applicavit ad corpus Christi, seu Eccle– siam: «Superaedificati super fundamentum apostolorum et prupnetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio cons– tructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu» _(Eph 2, 20-22). Et alibí: «Secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens ar– chitectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponern praeter id, quod jam positum est, quod est Christus Je– sus» (1 Cor 3, 10-11). Jam igitur descendamus oportet ad sensum trium metaphorarum, quae ita inter se cohaerent, ut una metaphora aliam explicet atque compleat. 307. l.º) l\'.íetaphora fundamenti continet jurisdictionem prima– tialem. Jesus parabolas saepe explicavit; num poterimus, etiam nunc, scire, ex ore ipsius, sensum hujus metaphorae? Audiamus: Mt '7, 24 Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra ]Jetram. 25 Et des– cendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. 26 Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: 27 Et des– cendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna (Cf. Le 6, 48-49: Loe. par.). Fundamentum igitur petreum idem est, in mente Jesu, ac aliquid valde solidum, firmissimum et immutabile, verum et unicum funda– mentum, non pars fundamenti; domus enim tota aediflg.at :ilr-dicitur super petram rraca ... J; consistentia et unitas ac flrmt1t~~·r(~ti: ~- fFP· .... damento petreo pendent. f '°\J\" 0 tú,,,"- ;i, \;/ ;/ I -y \ \ ~\ --e l 1. ;, ..-t? \.·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz