BCCCAP00000000000000000000546

300 DE CONSTITUTIONE MONARCHICA, th. 20, n. 303-305 Pars l.ª: Jesus Christus directe et immediate uni Apostolo, nempe Petro, primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam promisit. 303. Probatur. Mt 16, 13 Venit autem Jesus in partes Caesaraeae Philippi; et interro– gabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium Ho– minis? 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? 16 Respondens Simon Petrus, dixit: TU es Christus Filius Dei vivi. 17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Bea– tus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferí non praevalebunt adversus eam. 19 Et tibi daba claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quod– cumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Affirmamus: a) Personae physicae Petri aliquid promitti. b) Objec– tum hujus promissionis esse Primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam. 304. A) Petrus, ut persona physica, a Christo designatur. Christus enim respondet non eis, sed ei: Petra; proprio nomine vo– catur: Simon; nomen patris adjungitur: «Bar Jona» Filius Jonae; no– men jam prom1ssum (Jo 1, 42; Me 3, 16) nunc datur: tu es Petrus. Insistenter persona Petri signatur: Tu es Petrus ... , ego dico tibi .. ., tibi dabo. Petrus, in versione latina, .mb nomine «petra» i.tcrum. venit: Quia tu es Petrus, et super hanc petram... , quod in textu graeco et originali clarius apoaret: :S~ El TTÉnio:, xw sr:i wó¡;·íl c"i¡ r:É-rna.. Dfroo:; - et d-rna indifferenter, in ge 1 ne1:e n~asculino et femenino, saxum 1 significant.' :in lingua aramaica, vox petra sic ex ore Christi pro– cessit: Tu es Kepha, et super hoc Kepha aedificabo ... »: ad genus mascu– linum utrumque nomen pertinet. Unde quod solus Petrus sit persona, ad quam Christus sermonem promissorium direxit, ex obvio analysi indubie patet. 305. B) Objectum proxr.issionis est Primatus jurisdicfümis in uni– versam Ecdesiam. Duo sunt a nobis demonstranda: a') jurisdictio scilicet primatialis Petri, et b') in universam Ecclesiam. a') Jurisdictio primatialis Petri. Demonstranda, diximus, sed potius declaranda dicere debuimus, nam, etsi in documentis allatis, tcnnini juridici hodie adhibiti dcsiderentur, tamen triplex metaphora, sub qua Christus suam voluntatem manifes– tavit, nostram thesim continet.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz